52:42 accipit pro sincero et effuso Rursusque eum commendat Philippensibus. Adeo totus in hoc est, ut plurimi aestimentur quicumque se probant bonos et fidos pastores. Neque enim de uno tantum agit, sed iubet cunctos tales in pretio haberi. Sunt enim margaritae ex Dei thesauris pretiosae: et quo rariore8 sunt, eo maiore digni pretio. Nec dubium est quin saepe ingratitudinem nostram et superbum fastidium, privando nos bonis pastoribus, puniat Deus: dum videt optimos quosque a se datos fere contemni. Qui ergo munitam esse Ecclesiam cupit adversus luporum insidias et insultus, exemplo Pauli curet bonis pastoribus stabilitam autoritatein : sicut e converso nihil magis satagunt diaboli organa, quam illam quibuscunque possunt modis pessumdare. 30. Quia propter opus Christi. Ad illam infirmitatem refero, quam sibi assidua sedulitate contraxerat. Morbum ergo Epaphroditi inter eius virtutes refert: ut certe illustre erat specimen ferventis eius zeli. Aegrotare quidem virtus non est: sed ea est virtus, ut Christo servias, tibi non parcere. Sentiebat Epaphroditus valetudini sua fore periculum si ultra modum sibi instaret: malebat tamen valetudinem negligere, quam deesse officio. Et quo magis hoc factum Philippensibus commendet, dicit fuisse supplementum defectus ipsorum: quia scilicet procul dissiti non poterant operam suam Paulo Romae impendere. Ergo Epaphroditus hac de causa missus vices eorum obibat. Vocat opus Domini obsequia sibi exhibita: ut certe nihil est in quo melius possimus operam Deo locare, quam dum servos eius pro evangelii veritate laborantes iuvamus. CAPUT in 1. Quod reliquum est, f rates mei, gaudete in Domino. Eadem scribere vobis me quidem haud piget, vobis autem tutum est 2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deum colimus, et gloriamu/r in Christo Iesu, non autem in carne confidimus. 4. Tametsi ego eliam in carne fiduciam habeo. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis^ 5. circumcisus die octavo, ex genere Israel, tribu Beniamin: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus*. 6. secundum zelum persequens, ecclesiam : secundum iustitiam, quae est in lege, irreprehensibilis. 1. Gaudete in Domino. Conclusio est superiorum. Quia enim quotidianis rumoribus Satan eos percellere non desinebat, iubet securos esse et bono animo. Hac ratione aa constantiam eos hortatur,