5:42 ut omnes contra se armet. At vero illius regnum est stabile, qui non tantum sua, sed et subditorum causa imperat, nimirum pastor populorum, ut Homerus vocavit Agamemnona. Pro salute singulorum atque universorum] Respicit illud praeceptum Platonis, ut qui praesunt reipublicae, totum eius corpus curent: ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enim parti consulunt, partem negligunt, inquit Cicero, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem ac discordiam. Cuius curam excubare] Alia constructione usus est Plancus libro Epist. Ciceronis X. ex quo intelligi potest curam reipublicae summae defendendae apud nos excubare. Tracta est metaphora ab excubiis quae solent in urbibus disponi, quum ab hostibus est periculum, quasi diceret principem esse publicum quendam excubitorem, qui omnibus horis in salutem populi invigilet. Sic enim sapienter praecipit Homerus Illiados jS: Ov XQV TIUVVV%IOV ivdsir povXtjipOQov avaga c占죐i Accoi r ' smTSTcacpciTai xcd roaaa (uejiirjXs. et Iulius vocabat imperium curam alienae salutis. Tanquam malum aliqttod aut noxium animas] Nam si princeps tyrannice saeviat in suos, ex populosa urbe faciet vastam solitudinem. Plinius loquens de temporibus Domitiani in Panegyrico: Nec salutationes tuas fuga ac vastitas sequitur; remoramur, resistimus, ut in communi domo quam nuper immanissima belua plurimo terrore munierat, quum velut quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum virorum strages cladesque proferret; obversabantur foribus horror et minae: ad haec ipso occursu visuque terribilis; superbia in fronte, ira in oculis ete. Sed tanquam ad clarum] Haec est eximia laus boni" principis, cuius aspectu dum sui fruuntur, solem se intueri putant, aut aliud sidus vitale. Sic Horatius ad Augustum carminum lib. IV.: Lucem redde tuae dux bone patriae: Instar veris enim Tultus ubi tuus Affulsit populo, gratior it dies Et soles melius nitent. Neque supervacuum est epithetum clari ac benefici, quum et philosophi sic distinguant, ut quaedam benigna [pag. 31] sint et prospera, alia vero adversa ac noxia. Quin et Porphyrius deos coelestes qui sunt ipsa sidera, quosdam esse tradit beneficos, quosdam vero maleficos. Obiicere se pro illo] Nunc fusius explicat id quod prius dixerat, stabilem scilicet esse potentiam quae non magis unius commodis quam communi bono serviat. Magna enim fortuna ut fere invidiam parit, magnis praesidiis protegenda est. Hic vero iure salutem suam commendat omnibus, qui omnium salutem in curam suam ac fidem recipit. Principis vitae aut externi