49:42 aliorum commodum sapit. Unde ergo laudem captabant, id cedere illis in vituperium ostendit. . Qui condonans non furandum. Videtur allusisse ad locum Psalmi quinquagesimi (v. 16 sq.) : Impio dixit Deus: Quorsum enarras statuta mea et assumis testamentum meum in os tuum? tu autem odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te. Se videas furem, consentis ei : et cum adulteris portio tua. Quae obiurgatio, ut in Iudaeos olim competebat, quid nuda legis intelligentia freti nihilo melius vivebant quam si legecaruissent: ita nobis cavendum, ne in nos hodie vertatur. Et sane nimium in plerosque congruit, qui raram quandam evangelii notitiam iactantes perinde ac si evangelium vitae regula non esset, in omne genus spurcitiae sunt dissoluti. Ne ergo tam secure ludamus cum Domino, meminerimus quale impendeat iudicium talibus logodaedalis, qui verbum Dei sola garrulitate ostentant. 22. Qui detestans idola. Scite opponit idololatriae sacrilegium, tanquam rem eiusdem generis. Nam sacrilegium simpliciter est profanatio divinae maiestatis. Quod nec ethnicos quoque poetas latuit. Hac ratione Ovidius Metamorph. 31), sacrilegum appellat Lycurgum ob contempta Bacchi sacra, et in Fastis sacrilegas manus, quae numen Veneris violarant2). Sed quum gentes deorum suorum maiestatem idolis affigerent, vocarunt duntaxat sacrilegium si quis surripuisset quod templis dicatum esset, in quibus putabant sitam esse totam religionem. Sic hodie, ubi pro verbo Dei regnat superstitio, non aliud sacrilegii genus agnoscunt, quam templorum opulentiam suppilasse: quando nullus est Deus nisi in idolis, nulla religio nisi in luxu et pompa. Admonemur autem hic primum, ne parte legis aliqua defuncti nobis placeamus, alios contemnentes. Deinde, ne gloriemur adeo de sublata inter nos idololatria exteriori, ut non interim curemus latentem in animis impietatem a nobis profligare et eradicare. 23. Qui in lege gloriaris, Deum per legis, ete. Quamquam Deum contumelia afficit quilibet legis transgressor (quando hac conditione nati sunt omnes, ut iustitia et ^sanctimonia illum colant), iure tamen specialem in hac re culpam Iudaeis imputat. Quia quum Deum praedicarent suum legislatorem, vitam autem suam componere ad eius regulam minime studerent, declarabant Dei sui maiestatem non magnae sibi curae esse, quam adeo ex facili contemnerent. Quomodo et hodie Christum dehonestant per evangelii transgressionem, qui de eius doctrina otiose garriunt, quam interim effraeni ac libidinosa vivendi forma proculcant. 24. Nomen enim Dei. Ego magis ex Ezechielis 36, 23 sumptum puto testimonium quam ex Iesaia, l) Imo IV. 22. *) Cf. etiam III. 700.