44:42 tatis. Quum superassent saevitia alios omnes hostes, oportuit etiam gravius puniri. Haec igitur comparatio spectat in eum finem, ut sciant Iudaei non fore exorabilem Deum Moabitis, a quibus iniuste vexati fuerant: quum Aethiopes etiam ipsi daturi sint poenas, qui tamen utcunque erant excusabiles propter locorum distantiam. Quantum ad verba spectat: non pronomen demonstrativum quidam referunt ad Babylonios, alii ad Moabitas: et mallem de Moabitis intelligere, si legendum esset Sicuti ipsi, vel cum ipsis: quod illi interpretes volunt. Subaudiunt enim particulam nx aut particulam D7 quae est nota similitudinis: vos Aethiopes eritis interfecti gladio meo sicuti illi, vel .cum illis. Hoc certe ad Moabitas spectaret: sed potius mihi videtur esse abrupta oratio, Etiam vos Aethiopes: deinde, Ipsi interfecti gladio meo. In secunda persona initio versus propheta Aethiopes compellat ut compareant ad tribunal Dei: postea in tertia persona adiungit, Erunt interfecti gladio meo. Gladium autem suum vocat Deus quidquid instabat malorum Aethiopibus. Etsi enim caesi fuerunt a Chaldaeis, factum tamen hoc fuit Deo ipso summo duce, sub cuius auspiciis militabant Chaldaei, quemadmodum ante usus fuerat Assyriis ad exercendas suas vindictas. Sequitur: 13. Et extendet manum suam ad aquilonem, et perdet Assyriam^ et ponet Nineven in vastitatem, desolationem instar deserti. Hic progreditur ad Assyrios propheta, quo scimus praecipuos fuisse hostes ecclesiae Dei. Nam Moabitae et Ammonitae erant quasi flabella, ut alibi vidimus: sed non poterant propriis opibus multum nocere: ideo incitabant Assyrios, incitabant Aethiopes et remotas gentes. Summa igitur est, neminem coram Deo impune laturum ex cunctis ecclesiae hostibus, quia quisque mercedem recipiet suae crudelitatis. Loquitur iam de ipso Deo in tertia persona. Nam proximo versu Deus ipse dicebat Aethiopes caedendos esse suo gladio: nunc addit propheta, Extendet manum suam ad aquilonem: hoc est, Deus non faciet finem suis iudiciis in Aethiopibus : sed longius perget, nempe usque ad Nineven et omnes Assyrios. Scimus Nineven fuisse metropolin monarchiae, antequam domiti essent Assyrii a Babyloniis : ita Babylon tunc recuperavit imperium quod perdiderat, et Nineve, etiamsi non fuit prorsus eversa, tamen ubi spoliata fuit imperio, simul et nomen et opes amisit, donec redacta fuit in solitudinem. Nam aedificatio Ctesiphontis fuit illius ruina, ut alibi vidimus. Non dubium autem est quin propheta Iudaeos hic consolari pergat, ut ne despondeant animos quantisper quiescet Dominus. Et huc pertinet manus extensio: quasi diceret