40:42 propheta, nempe quod carbones illi fuerint tanquam lampades. Lampades autem splendorem suum longius emittunt, et videntur radios suos in omnes partes diffundere, quemadmodum sol ubi sereno aere lucet. In summa, intelligit propheta ignem illum non fuisse obscurum, sed plenum scintillis, et inde radios fuisse diffusos, quemadmodum si lampades essent accensae. Postea dicit ambulasse inter animalia. Non dubium est quin ignis sic apparuerit in corporibus animalium, ut quasi lampades discurrerent huc et illuc. Neque enim frustra dicit ambulasse ignem inter animalia. Vidit igitur propheta formam quasi ignitam in animalibus: sed vidit etiam undique ignem micantem, et quasi lampades accensas, quae agitabantur inter ipsa animalia. Ita voluit Deus ostendere vigorem spiritus sui in omnibus actionibus, ne scilicet illum metiamur nostro modo, quemadmodum haec pravitas est nobis ingenita. Ubi enim sermo fit de operibus Dei, concipimus quod capit nostra ratio, et volumus Deum quodammodo affigere nostris imaginationibus. Deus autem ostendit ubi operatur illic esse vigorem admirabilem, quemadmodum si ignis discurreret. Hinc ergo vigor ille nobis incomprehensibilis. Postea dicit fuisse splendorem igni, et ab igne egressum fuisse fulgur. Hoc potuit magis afficere prophetae animum, quum videret ignem splendere insolito modo. Scimus saepe ignem esse lucidum, praesertim ubi flamma accedit. Sed propheta hic aliquid designat minime usitatum : quasi diceret non fuisse ignem qualis conspicitur ubi ligna sunt accensa, sed fuisse ignem splendidum: unde colligere promptum esset, Deum illic proponere visibilem suam gloriam. Et eadem ratione dicit ab igne egressum fuisse fulgur. Huc ergo pertinet splendor cuius meminit, quod scilicet mixtus fuerit ignis fulgure. Scimus autem non posse fulgur conspici quin trepidemus. Nam videtur uno momento aer inflammari, perinde ac si Deus vellet mundum quodammodo absorbere. Adspectus ergo fulguris semper nobis terribilis est. Ideo quo magis expavesceret propheta ad visionem, voluit Deus ostendere formam fulguris. Noluit quidem prophetam suum expavefacere, nisi quatenus humiliandus erat. Sed quemadmodum initio admonui, visio haec non fuit oblata prophetae in privatum suum usum, sed ut esset utilis toti populo. Interea propheta ipse, ut homo erat, opus habuit hac praeparatione, nempe ut humiliaretur. Nam semper afferimus nescio quid superbiae, quod reddit sensus nostros obtusos, ut non sint capaces gloriae Dei. Ergo ubi Deus vult nobis familiariter innotescere, exuit nos omni superbia, omni securitate. Denique humiliatio principium est verae intelligentiae. Nunc ergo tenemus cur egressum fuerit fulgur ab igne: hoc idem postea confirmat.