37:42 fluctuamus. Quod si stemus innixi huic fundamento, nullis aut aerumnis aut tempestatibus obruemur. Nec tamen intelligit propheta fideles ita intrepidos stare ut omnis prorsus timoris vacui sint et immunes: sed quamvis agitentur in animo, et variis modis ad diffidentiam sollicitentur, ea constantia reluctari ut superiores evadant. Natura enim timidi et diffidentia pleni sumus, sed corrigendum eiusmodi vitium hac cogitatione: Deus nobis adest, et curam nostrae salutis habet. -piTiiJ? *)fc< alii in praeterito vertunt: ego in futuro, adiuvabo te. P]N interpretor Adhuc: ut saepe alias accipi solet. Quanquam non male convenit Etiam : ideoque libera sit optio lectoribus. Si praeteritum verbi tempus placeat, tantundem valebit ac Quin etiam, vel Imo. Iustitiae nomine scriptura non tantum aequitatem comprehendit, sed fidem quoque quam Dominus praestat in conservandis suis. Sic enim specimen edit iustitiae suae, quum adversus impiorum machinationes et varios insultus fideliter suos tuetur. Ergo dexteram iustitiae appellat, qua se fidelem et iustum esse prodit: unde colligenda est eximia consolatio. Nam si servos suos tueri et defendere statuit Dominus, nihil nobis verendum est: quia Deus se ipsum abnegare nec iustitiam suam exuere potest. 11. (Ecce pudefient) Hic propheta nominatim promittit Iudaeis auxilium adversus hostes. Nam si simpliciter salutem promitteret, nulla mentione facta de hostibus, variae cogitationes ac perplexae animis eorum obrepere poterant. Deus quidem promittit nos fore salvos: sed interea praevalent adversarii nostri, nosque indignissime et crudelissime tractant: ubi haec salus, quae tam large et prolixe promissa est? Ad generalem ergo promissionem additur etiam haec circumstantia: tametsi floreant hostes, tamen pudore et ignominia tandem suffusi retrocedent. Hac ergo conditione promittitur salus, ut interea sustinendi hostes, variaque certamina cum ipsis subeunda sint, ne tranquillitatem nobis externam promittamus, quoniam assidue nobis in bello versandum est. 12. (Quaeres eos.) Id est, Si quaeras. Nec enim quaeruntur hostes, ubi profligati sunt. Quamobrem hoc futurum per subiunctivum resolvendum puto, Si quaeras, non invenies: quoniam deleti atque in nihilum redacti erunt. Hic observandum est duplex notari hostium genus: unum, eorum qui aperta vi nos adoriuntur : alterum, eorum qui verbis nobiscum agunt, id est, calumniis, maledictis et contumeliis nos proscindunt : ac veluti iustam causam tuerentur, varias lites nobis intendunt, nosque iudicio provocant: ac saepe eorum criminum accusant quorum ipsi autores fuerunt. Verum hae sunt Satanae artes, cui quum ministros se praebeant, haud sane mirum est ipsos dominum et magistrum