30:42 rerum suarum exitus plane inscius. Quapropter ista sunt nobis diligenter expendenda, ut quamdiu se nobis Dominus offert, neque desides neque segnes simus m voluntate ipsius exquirenda: et ne oblatam occasionem negligamus. Nam diabolus modis omnibus Dei veritatem obscurare conabitur: quam proinde si segnes in ipso invocando fuerimus incertam et incognitam habituri sumus: et ab ea procul aberraturi. Quare danda nobis opera, ut quum Dei voluntate verbum suum apud nos quotidie praedicetur, et nostras aures personet, in eius obsequium componamur, eiusque voluntati nos totos submittamus, et illa adversus quoslibet insultus tanquam certissimo propugnaculo utamur, et in dies in illius cognitione proficiamus, eademque duce preces et orationes noctes diesque ingeminemus. Sin autem desides et ignavi fuerimus, nobisque persuadeamus tempus lapsum recuperari posse, fiet ut spe nostra excidamus, et opinione fallamur. Sic plerosque videas dicere in iuvenili aetate, non apta iam aetas mea precibus, sin autem senuero, precibus assiduis incumbam. Atqui Dei gratia non pendet ab arbitrio nostro, neque in nostra est potestate: neque etiam veritas eludi potest. Quamdiu igitur libertatem precandi habemus, id est quamdiu Deus nobis dat otium ipsum invocandi, omnes pravas cogitationes, omniaque impedimenta quibus a precibus avertimur superemus proculque a nobis reiiciamus: neque unquam meliora tempora aut opportunitatem speremus: ne forte nobis ostium ingredi volentibus occludatur. Sic enim videmus cum Saule factum, ut quandoquidem quum per necessitatem oportuit, et opportunitatem licuit, Deum non quaesivit, quum vult non possit, neque illi Deus suam interrogandi voluntatem faciat potestatem. Iam vero procidamus ete. HOMILIA XLVI IL 18. Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei (erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel). 19. Quumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat, et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam, 20. Conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum, et caedes magna nimis. 21. Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, adscenderantque cum eis in castris reversi sunt, ut essent cum Israele qui erat cum Saul et Ionathane. 22. Omnes quoque Israelitae qui se abscon-