23:42 immergat Euphrates vel infundat, certum est ipsum et Tigrim infra confluentem dividi. Quanquam Arrianus libro septimo scribat, non unum modo alveum Euphratis in Tigrim decurrere, sed plures fluvios ac fossas: quia ex altiore loco in humilem ac depressum aquae facile decurrant. Quantum ad confluentem quem notavi in figura, quorundam opinio fuit, Cobaris praefecti opere fuisse deductum, suo quemque alveo deferri in mare rubrum, libro undecimo. Coitum vero illum fieri intelligit supra Babylonem non procul oppido Massica, ut legitur apud Plinium libro quinto. Inde alter Babylonem interfluit, alter vero prope Seleuciam labitur, duas urbes celeberrimas et valde opulentas. Si admittimus natura et a principio fuisse confluxum illum, quo miscetur Euphrates Tigridi, sublata est omnis absurditas. Si qua est sub coelo regio pulchritudine, fructuum omnium copia, foecunditate, deliciis, et aliis dotibus excellens, eam maxime celebrant