20:42 3968. BULLINGERUS CALVINO. Respondet ad varia argumenta nuperae epistolae. Metuit ne Lutheranismus per Suherum Basiliensibus obtrudatur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 117b, olim Scrin. O. Epp. Tom. If. fol. 514. - Simler. Vol 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori domino meo honorando et fratri carissimo. Genff. S. D. Nihil omnino vel tuarum vel Bezae literarum periit. Nam redditae sunt mihi binae tuae literae priores 3. Iunii, posteriores 6. eiusdem mensis scriptae.1) Video autem quanti me facias, qui morbo oppressus nihilo minus vel ex lecto pergas ad me dare literas. Unde et maximas tuae humanitati gratias ago et Dominum oro ut te nobis restituat et ecclesiae suae diu incolumem servet Minime suadeo ut nunc quidquam suscipias laboris, sed hortor ut quietum te serves melioribus. Sat alias et plus nimium exercens morbo. Non est quod nunc tantillum cogites de confutandis Blandratae impiis discipulis. Exspectemus potius et videamus quomodo isti admonitionem tuam2) velint excipere. Res atque tempus opportune quid facto opus sit suggerent. Atque utinam tu interim convalescas. Verissima sunt quae tu scribis de Tertulliano et Hilario. Ab huius lectione abhorrui semper. Illum non illibenter legi quod brevibus multa dicat et argumentis densa et nervosa sit eius oratio, licet dura et scabra. Exemplum epistolae ad Tretium per Sarnicium scriptae3) exhibebit tuae humanitati noster ille Ionvilleus. Non sine ingenti gaudio legi serenissimam Navarrae reginam petivisse a vobis ministros. 4) Faxit Christus ut multo cum fructu suo fungantur munere, et Gallia afflictissima pacata tandem cervicem Christo servatori submittat. Bene monuisti ne credamus quae nonnulli spargant de Principe.5) Sunt qui iactant ipsum in aula quidem esse, sed contemptum et privatum, et adeo gubernatorem primum non esse ut ne quidem sit in nu- 3968. 1) Imo prior nobis periit, posterior illa est quam Beza sine nomine Bullingeri edidit 2) N. 3914. 3956. 3) N. 3938. 4) N 3961. 5) Condaeo. Carolus IX. a. d. F. Cal. Iul. absoluto anno aet 14 sui iuris declaratus est