2:42
[CO
2.42]
dicit
contignasse
in
aquis,
nubes
eius
esse
vehicula,
equitare
super
alas
ventorum,
ventos
et
fulgetra
celeres
esse
eius
nuntios.
Et
quoniam
plenius
sursum
refulget
potentiae
eius
et
sapientiae
gloria,
passim
vocatur
coelum
eius
palatium.
Ac
primum,
quaquaversum
oculos
coniicias,
nulla
est
mundi
particula
in
qua
non
scintillae
saltem
aliquae
gloriae
ipsius
emicare
cernantur.
Amplissimam
vero
hanc
et
pulcherrimam
machinam,
quam
late
patet,
uno
intuitu
lustrare
nequeas
quin
vi
immensa
fulgoris
totus
undique
obruaris.
Quare
eleganter
autor
epistolae
ad
Hebraeos
(
l
l
,
3)
saecula
nuncupat
invisibilium
rerum
spectacula;
quod
nobis
vice
speculi
sit
tam
concinna
mundi
positio,
in
quo
invisibilem
alioqui
Deum
contemplari
liceat.
Qua
ratione
propheta
(Psal.
19,
1)
coelestibus
creaturis
idioma
attribuit,
nullis
nationibus
incognitum;
quod
evidentior
illic
exstat
divinitatis
testificatio
quam
ut
praeterire
gentis
ullius
vel
obtusissimae
considerationem
debeat.
Quod
clarius
enarrans
apostolus
(Rom.
1,
19),
patefactum
esse
hominibus
dicit
quod
de
Deo
cognosci
operae
pretium
erat;
quia
invisibilia
eius,
ad
aeternam
usque
eius
virtutem
et
divinitatem,
a
creatione
mundi
intellecta,
omnes
ad
unum
conspiciunt.
[Inst
1.5.2.]
Mirificam
eius
sapientiam
quae
testentur,
innumera
sunt
tum
in
coelo,
tum
in
terris
documenta:
non
illa
modo
reconditiora,
quibus
propius
observandis
astrologia,
medicina,
et
tota
physica
scientia
destinata
est;
sed
quae
rudissimi
cuiusque
idiotae
aspectui
se
ingerunt,
ut
aperiri
oculi
nequeant
quin
eorum
cogantur
esse
testes.
Equidem
qui
liberales
illas
artes
vel
imbiberunt,
vel
etiam
degustarunt,
earum
subsidio
adiuti
longe
altius
provehuntur
ad
introspicienda
divinae
sapientiae
arcana;
nemo
tamen
earum
inscitia
impeditur
quominus
artificii
satis
superque
pervideat
in
Dei
operibus,
unde
in
opificis
admirationem
prorumpat.
Nempe
ad
disquirendos
astrorum
motus,
distribuendas
sedes,
metienda
intervalla,
proprietates
notandas,
arte
ac
exactiore
industria
opus
est;
quibus
perspectis,
ut
Dei
providentia
explicatius
se
profert,
ita
in
eius
gloriam
conspiciendam,
animum
par
est
aliquanto
sublimius
assurgere.
Sed
quum
ne
plebeii
quidem
et
rudissimi,
qui
solo
oculorum
adminiculo
instructi
sunt,
ignorare
queant
divinae
artis
excellentiam,
ultro
se
in
ista
innumerabili,
et
tamen
adeo
distincta
et
disposita
coelestis
militiae
varietate
exserentem,
constat
neminem
esse
cui
non
abunde
sapientiam
suam
Dominus
patefaciat.
Similiter
in
humani
corporis
structura
connexionem,
symmetriam,
pulchritudinem,
usum,
ea
quam
Galenus
adhibet
solertia
pensiculare,
eximii
est
acuminis.
|