19:42 Literas abs te scriptas lo. Maii *) hic demum nuncius mihi reddidit, ex quibus intelligo meas 2) tunc non fuisse tibi redditas. Posteriores vero quas simul accepi prima Septembris datae ostendunt intercidisse. Nam quum octavo demum mense nondum ad manus tuas pervenerint periisse facile coniicio. Porro sicuti initio tibi testatum esse volui non video cur tam anxie de Blandrata mihi reconciliando labores. Magnum esse virum existimas. Fruere igitur tuo iudicio: modo vicissim mihi concedas sentire quod sentio. Sincerum esse praedicas : scio nihil magis versutum esse ac omni perfidia refertum. Nullam haereseos notam homini vis aspergi. Atqui apud nos manifestae impietatis satis superque fuit convictus. Denique si tibi obsequi velim puerorum quoque ludibrio me exponerem. Male me nosti, D. Lismaniney qui ingenio tam servili et adulatorio esse putasti. Unde porro haec fiducia ut in gratiam tuam non modo snbeam levitatis et mendacii dedecus, sed ut turpiter mentiendo Satanae ianuam aperiam ad nocendum? Cupio amicitiam nostram perpetuo manere salvam, sed non hac mercede. Itaque si pergis, quaere tibi alios amicos, quibus et veritatis et ecclesiae prodendae leges praescribas. Georgius Blandrata, nullius existimationis homo, vulpina fraude et blanditiis nobis persuasit se venisse Genevam ut in schola Christi proficeret. Postea deprehensus est qualis erat. Et quum pravis suis erroribus involvere ac fascinare multos tentasset, increpatus fuit, et tamen ea moderatione ut integrum fuerit inter nos fraterne versari. Quia non desistebat, vocatus fuit ad consistorium: ubi iterum severe admonitus sic tamen discessit ut nostram humanitatem laudaret. Quum nemo crearet illi periculum, furore perterritus (sic eum vexabat mala conscientia) subito in fugam se proripuit. Quam pertinax esset haereticus ex testimonio D. Petri Martyris cognoscere licet.3) Venit in Poloniam. Pavore D. Francisci Lismanini creatur archipresbyter.4) Calvinus pia sollicitudine occurrere volens periculo quod Polonicis ecclesiis instabat, occultum venenum detegit. D. Lismaninus se arbitrum interponit et denunciat extrema quaeque mala nisi Blandratae impietatem praeclaris elogiis mature sepeliat. Si te ad tempus excaecavit Blandratae amor, paulisper nunc te collige, ut pro tua prudentia agnoscere incipias, non modo te mihi fuisse iniquum, sed toti Christi ecclesiae non vul- 3564.1) deperditas. 2) Nobis ultimae fuerunt illae quas sub N. 2981 legisti, d. 19. Nov. 1558 scriptae. Sane recentiores aliquae desiderantur. 3) De quo vide in Epp. ad Wilnenses et Badzivilium. 4) N. 3245. 41 42