16:42 dissimularit se fuisse hac de re rogatum. Ego, si possum, non me vinci patiar. Dominus det consilium et constantiam et prudentiam, quibus hominum iniquitati resistere possim. Sunt qui existiment adversariam causam valde gravari posse, si habeam ad manum processum, quem vocant, Glaudii nothi.4) Se adversarii iugularunt quod nomine huius processus fictitia quaedam scripta et falsa protulerunt in iudicium, quorum mihi exemplaria adiudicata sunt. Tu vide an expediat: et si quid est aliud quo possim facilius redarguere coram Bernatibus adversariorum impudentiam, mendacia et calumnias quae se ipsa per se satis revincunt. Sed nihil nostra ex parte nimis clare et manifestum esse potest. Primo Martii die aderunt Bernenses iudices. Spero interea litem meam apud iudices Lausannenses finiendam. Misissem ad te exemplar scripti processus nomine ab adversariis producti, si exscribi potuisset. Sed eius non ita pridem mihi copia facta est. Compater Enoclms, qui perlegit, summam et ordinem illius referet. Mitto ad te Farelli literaso) quas ad te mittere oblitus est Beza noster, qui te plurimum salutat. Salutant te uxor et nostri omnes amantissime. Salutem multam dico amicis. Vale optime ac diutissime. Valde cupio te videre et amplecti, sed vides quibus catenis retinear, quas brevi, ut spero, Dominus solvet. Si quid habetis quod nostra nos scire referat, fac nos certiores. Vale iterum. Lausannae 20. Febru. 1556. Tuus Petrus Viretus. 2395. CALVINUS ZERKINTI. Agit de negotio renovandi foederis inter utramque civitatem, qua occasione Genevenses iustam querelarum causam habere ostendit, simul quam exiguas ipse partes in rebus publicis tractandis agat exponit. (Descriptam praebemus ex Ionvillaei exemplari Cod. Genev. 107a, fol. 124, coll. cum Turretiniano Cod. 108, fol. 62, Bernensi epp. VI. p. 624 et Simleriano Vol. 86. . Edidit Hundeshagen p. 365. Anglice versa legitur in Edit. Philad. 111. 249.) 4) Claude de Geneve dit le Bastard, supplicio affectus a. 1555. (Cf. N. 2245 et seqq. 2329.) 5) Fortassis eas quas supra (N. 2393, not. 3) deperaltas esse suspicati sumus, vel ipsas Calvino destinatas.