13:42 a nostris omittatur, et ego id postea sum omnibus suasurus. Vale, frater et amice carissime. Dominus Iesus Christus te nobis diu servet. Tuus o ano TIjc axav&ijc.*) 1071. CALVINUS VIRETO. Serveto ipse amplius non respondebit, Merlmo uxorem cupit sed frustra quaerit. Be epistolis subreptis securus est, cautius tamen in posterum acturus. (Ex autographo Cod. Gene v. 106, fol. 228, cuius apographa habes Cod. l l l a, fol. 117 v., Cod. l l l , fol. 193, Bernae Epp. 5?r VII. p. 923 et ap. Simler. Vol. 67 ) Eximio Christi servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae fido pastori. S. Puto aliquando te legisse quae Serveto responderam. Tandem nolui cum desperata hominis haeretici pervicacia diutius certare.*) Et sane Pauli monitioni obtemperandum erit. Nunc te aggreditur. Videbis quousque refellendis eius deliriis insistere debeas. A me nihil posthac extorquebit. Merlino'2) nostro electissimam uxorem cuperem, sed dum circumspicio vix una occurrit quam vel spe vel desiderio illi despondere ausim. Si commodum illi foret quovis alio praetextu ad nos profectionem suscipere, dispiceret ipse aliquanto melius, consuitaret deinde mecum, tuto et familiariter in meum sinum cogitationes suas deponeret. Forte inveniretur aliqua ratio. Hoc consilio nullum video commodius. Pridie quam tuae ad Martyrem8) mihi redderentur, Molinaeus4) hinc solverat. Non oblatus est statim nuncius qui referret. Quod resignatae sunt factum est inscienter: nam quum nunc tibi responsum daturus tumultuarie evolverem congestas super mensam epistolas, hanc putans unam 4) Be autore, alias Acanthio dicto v. ad N. 870. 1071. 1) Haec fortasse spectant ad eas responsiones quas ipso postea libro suo contra Servetum scripto inseruit. Opp. T. VIII. p. 482 ss. 2) Cuius nomen iam saepius occurrit. Quo tempore Lausannam venerit non constat Post Imbertum ibi fuit professor h hebr. {Herminj. IV. 167. Buchat IV, 435), deinde V. T). M. in vico Genevensium Peney, postremo in Gallia. 3) Quem Cranmerus m. Nov. 1547 in Britanniam vocaverat, ubi Oxoniae iam theologiam docebat. 4) JV. 1049 et 1056.