9:419 419 EXPOSITIO IMPIETATIS VALENTINI GENTILIS. 420 iusvis qui vicem meam commiserentur. Itaque supplex peto ut magnificentia vestra habeat huius miseriae et inopiae meae rationem, quum tantos sumptus ferre non possim quantis hic est opus: sed quod unis persolvam, sicut hactenus feci aliqua ex parte, cogar ab aliis emendicare. Denique, cupio vestrae magnificentiae totique adeo ecclesiae [pag. 105] satisfacere, et eius rei praestandae rationem mihi praeberi quotidie a Domino peto. Sed ut satis nostis, nemo ad id tenetur quod praestare nullo modo possit. Si hoc mihi concesseritis, feceritis quod est iuri consentaneum, et singulari beneficio me vobis obstrictum putabo. 5. Septembris 1558. Valentinus Gentilis, vester servus. Hac accepta supplicatione, placuit clementissimo senatui ne resipiscens Valentinus teneretur vadem praestare. Ipse vero praesens cum iureiurando promisit ex senatusconsulti formula,l) se dominorum iniussu urbe non exiturum. Hoc impetrato, quum nemo ei molestiam faceret, pro solita sua perfidia clam aufugit ad hominem sui similem, Matthaeum Gribaldum, turbulenti pravique ingenii, et fatuis 1) selon la forme des Ordonnances.