55:419 419 EPIST. IACOBI 420 prium est erigere abiectos, ac praesertim qui sponte se deiiciunt. Quisquis ergo firmam altitudinem appetit, propriae infirmitatis sensu deiectus, nihil de se nisi humile cogitet. Bene alicubi Augustinus: sicuti arborem, ut sursum crescat, profundas subtus radices agere oportet, ita quisquis in humilitatis radice fixum animum non habet, in ruinam suam extollitur. l l . Ne detrahatis invicem: fratres qui detrahit fratri, aut iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem: si autem iudicas legem, non es factor legis, sed iudex. 12. Unus est legislator, qui potest servare et perdere, tu quis es qui iudicas alterum? l l . Ne detrahatis. Videmus quantum operae insumat Iacobus in corrigenda obloquendi libidine. Semper enim superba est hypocrisis: atque a natura sumus hypocritae, non sine aliorum contumelia cupide nos efferentes. Alter etiam humano ingenio ingenitus est morbus, ut velit quisque suo arbitrio alios omnes vivere. Hanc temeritatem proprie castigat Iacobus hoc loco, quod vivendi legem fratribus nostris audemus imponere. Detractionem ergo accipit pro calumniis omnibus, sinistrisque sermonibus qui ex maligno et perverso iudicio manant. Late patet obloquendi malum. Sed hic in una illa specie, quam dixi, proprie insistit: nempe dum superciliose statuimus de aliorum factis ac dictis, ac si nostra morositas illis pro lege esset: dum secure damnamus quidquid nobis non arridet. Talem confidentiam hic perstringi, ex ratione mox addita patet. Qui detrahit fratri. Significat tandem derogari legi, quantum sibi quisque in fratres usurpat. Detractio igitur adversus legem reverentiae opponitur, quam illi deferri a nobis decebat. Idem fere argumentum tractat Paulus ad Romanos capite 14: tametsi alia occasione inductus. Nam quum superstitio in ciborum delectu quosdam teneret: quod sibi non putabant esse licitum, in aliis quoque damnabant. Illic ergo admonet, unum esse Dominum cuius arbitrio stamus ac cadimus omnes et ad cuius tribunal sumus omnes sistendi. Unde concludit, eum, qui fratres iudicat ex suo sensu, quod Dei proprium est sibi arrogare. Iacobus autem reprehendit eos qui damnandis fratribus famam sanctitatis captant. Ideoque suam morositatem statuunt divinae legis loco. Eadem tamen ratione pugnat qua Paulus, nempe temere nos facere, si nobis imperium in fratrum vitam arripimus, quum lex Dei nos omnes sinc exceptione in eundem cogat ordinem. Docemur ergo, non esse nisi ex lege Dei iudicandum. Non es factor legis, sed iudex. Sic resolvi debet oratio, Quum censoriam tibi potestatem vindices