52:419 419 EPIST. PAULI AD TITUM 420 tamen servat, ne diffidere eius prudentiae videatur. Praeterea in exhortationibus ideo est longior, quia praecipue ad sanctae et honestae vitae studium revocandi erant, qui otiosis tantum quaestionibus erant intenti. Nihil enim est quod vagam hominum curiositatem melius compescat, quam dum agnoscunt in quibus se officiis exercere debeant. 2. Senes ut sobrii sint Ab officiis particularibus incipit, quo magis popularis sit sermo. Id autem facit non modo ut se attemperet ad eorum captum, sed ut magis unumquemque premat. Generalis enim doctrina minus afficit. Ubi autem paucis exemplis propositis singulos vocationis suae admonuit, nemo est cui non promptum sit colligere, sibi a Domino satis mandari negotii in quo se exerceat. Proinde non est quod hic methodum requiramus: quia consilium Pauli duntaxat fuit, breviter indicare quibus de rebus loqui debeant pii doctores, non autem plenam earum rerum tractationem suscipere. Senum meminit primo loco. Eos vult esse sobrios : quia vitium senectuti est nimis familiare bibacitas. Gravitatem, quam subiicit, conciliant mores bene compositi. Nihil enim foedius quam senex iuveniliter lasciviens, et qui sua incontinentia adulescentum impudentiam auget. Ergo in senum vita reluceat 0|AV6T7]C, hoc est, dignitas quaedam quae adulescentes ad verecundiam cogat. Id potissimum consequentur temperantia quam mox subiicit. Sani fide. Nescio an obliqua sit allusio ad varios senum morbos, quibus opponat hanc animae sanitatem: mihi certe ita videtur, tametsi nihil affirmo. Summam autem christianae perfectionis his tribus partibus comprehendit, non sine causa. Fide enim Deum colimus: quia neque invocatio, neque alia pietatis exercitia separari ab ea possunt. Dilectio1) extenditur ad omnia secundae tabulae praecepta. Sequitur p a t i e n t i a , quasi utriusque condimentum. Nam nec absque ea diu staret fides: et quotidie multa accidunt, quorum vel indignitate, vel acerbitate offensi ad caritatis officia non languidi modo, sed exanimes essemus, nisi eadem patientia nos sustineret. 3. Anus similiter. Matronas aetate provectas ut plurimum videre est aut lascive adhuc se colere, aut aliquid habere in vestitu superstitiosum: raro medium tenent. Utrique vitio occurrere Paulus voluit, modum praescribens qui et decoro et religioni congruat: aut si mavis simplicius, ut ipso quoque habitu sanctas et pias se esse testentur. Alia etiam duo vitia quibus fere obnoxiae sunt, corrigit, dum calumnia!rices ac vinosas esse vetat. Loquacitas morbus est muliebris: eum senectus augere solet. Huc accedit quod sibi nunquam satis disertae videntur mulieres, nisi dicaces *) Caritas.