37:419 419 IN ISAIAM 420 tis errarent: nunc fructum huius licentiae ostendit, quia fraenum suis cogitationibus laxantes everterint purum Dei cultum. Et certe haec omnium superstitionum origo est, quod sibi placent homines in suis inventionibus, sibique sapere malunt quam fraenare sensus suos sub Dei obsequio. Frustra allegant superstitiosi suas devotiones, quas vocant, et bonas intentiones: quas sic Deus exhorret ac detestatur, ut qui eas sequuti fuerint rei sint foederis violati ac laesae maiestatis. Nihil enim a nobis proprio sensa aggrediendum, sed iubenti Deo parendum est. Denique initium et perfectio legitimi cultus est docilitas. Irritandi verbo impudentiam populi notat, qui velut ex professo Deum provocavit, nec reveritus est maiestatem ipsius ut imperio se subiiceret. Idque magis auget, quum dicit in faciem. Nam quum veluti praesentem intueantur Deum qui verbo eius monentur, longe gravius peccant, maiorisque pervicaciae et impudentiae rei sunt, quam alii qui nunquam verbum audierunt. Hortos nominat quos consecraverant suis idolis: atque in iis se provocatum dicit. t Lateres hic nonnulli per contemptum nominari putant, et oblique opponi altari, in quo tantummodo sacrificari Deus volebat: atque ita existimant hic commemorari tecta in quibus superstitiosi solebant immolare, quoniam lateribus constabant. Sed ego simpliciter altaria quae exstruxerant idolis notari puto. Tametsi enim specioso praetextu non carerent, quod formam illam altaris a Deo praestitutam imitari vellent: Deus tamen quia a verbo suo alienum erat, abominabatur. 4. (Qui manent) Enumerat alia genera superstitionum, quae etsi propter brevitatem obscura sunt, qualia tamen fuerint ex aliis locis colligere promptum est. Nam ut necromantice passim recepta fuit apud gentes profanas, ipsi quoque Iudaei in sepulcris et desertis consulebant daemones, quum Deum solum consulere debuissent: et quasi a mortuis peterent responsa, daemonum praestigiis falli periucundum ipsis erat. Quam vero sancte id Dominus vetuisset, ex cap. 18 Deuter, et aliis locis manifeste liquet. Vidimus etiam nonnihil capit. 8. Generaliter autem docemur nihil esse quod Dominus requirat praeter obedientiam: quam victimis et sacrificiis anteponit. (Comedunt carnem suillam.) Ante conquestus est inquinari Dei cultum adventitiis commentis: nuno addit confundi omne discrimen, ut inter mundum et immundum non discernant: ac speciem unam producit, quod non abstineant a carne suilla. Atqui hoc leve videbatur. Minime vero. Nec enim ex nostra sed ex legislatoris sententia quam grave sit peccatum iudicandum est: nec leve quidquam censeri debet quod a Domino vetitum est. Hoc ad externam fidei professionem pertinebat, qua Iudaeos