7:418 tura, nisi quod monachi somniando luserint. Quid enim per ecclesiam aliud intelligunt? Nam ut confluant ex toto orbe romanenses episcopi, hoc est quotquot sub vexillo auspiciisque illius antichristianae sedis militant: quam tandem, collatis inter se capitibus, interpretationem nobis conflabunt? Bona pars vix grammaticae elementa didicit. Hoc certe mihi negare non audebunt: 1) vix centesimum quemque ex illis esse, qui integrum unum prophetarum librum, aut unam [pag. 106] apostolorum epistolam, aut unam evangelii historiam legerit. Aliis enim curis magis sunt occupati, quam ut vacet illis sacra legere. Superest, ut hoc sedi apostolicae privilegium tribuant: atque sacrum illud os Pauli Fernesii2) de scripturae interpretatione rogandum esse dicant. Alioqui ecclesiam nobis assignent, quae sustinendo tanto oneri par futura merito credatur. Nam quibuscunque sedem romanam extollant elogiis, nunquam sanis hominibus persuadebunt, vel Cepham3) esse caput : vel pudicum sanctumque coniugium, carnalem esse vitam, quae sit coram Deo maledicta. Quorum utrumque papalibus responsis est proditum.4) Clamabunt, totam ecclesiae autoritatem labefactari, si ius illi interpretandae scripturae adimitur: atque ita ianuam patefieri lascivis ingeniis, ut quovis perrumpant. Imo solent hoc nobis crimen ad conflandam invidiam obiicere, nos ideo arrogare nobis scripturae interpretationem, ne quo fraeno cohibeatur nostra libido. De nobis quominus dicam quod res habet, impedit verecundia. Verissime tamen licebit profiteri, nos intelligendis scripturis plus lucis attulisse, quam omnes qui ab exorto papatu inter eos exstiterunt doctores. Neque hanc ipsi laudem detrahere nobis audent. Atqui, nemo interea [pag. 107] est nostrum, qui non libenter suas lucubrationes ecclesiae iudicio submittat. Ergo ecclesiae autoritatem neque contemnimus, neque extenuamus: nec protervis hominibus habenas laxamus, ut quidvis audeant. Utinam vero ecclesiam nobis ostenderent, qualem scriptura ipsa depingit: facile de honore conveniret. Sed quum falsum ecclesiae titulum ementientes eius expilatae ac nudatae spolia sibi rapiant, quid aliud possumus quam reclamare? 1) en despit de leurs dens ilz seront contrainctz de confesser. 2) Sic ubique. Versio gallica scribere solet: Pol de Frenese. 3) qui vaut autant a dire que pierre. 4) Or ces belles sentences se lisent en leurs canons et voyla comme les Papes exposent l'Escriture. Calvini opera. Vol VIL 27