55:418 priores in nobis partes sitas esse, Dei gratiam postea subsequi: nihil tale voluit apostolus. Neque enim si hoc facere debemus, protinus sequitur etiam nos posse. Et spiritus Dei quum nos ad officium hortatur, sibi aut suae virtuti nihil derogat quin hoc ipsum quod iubet, impleat idem quoque in nobis. In summa, nihil aliud voluit Iacobus hoc loco, quam nobis Deum nunquam deesse, nisi quia nos ab ipso alienamus: quemadmodum si quis famelicos ad mensam, et ad fontem sitientes abduceret, Hoc interest quod gressus nostros a Domino et regi et sustineri oportet: quia nos pedes deficiunt. Porro quod cavillantur, secundariam et quasi pedisequam esse Dei gratiam nostrae praeparationi, quia Deum appropinquare posteriore loco Iacobus dicat: frivolum est. Scimus enim non esse novum ut priores suas gratias novis augeat: hocque modo locupletet magis ac magis, quibus iam multum dederat. Mundate manus. Compellat hic omnes a Deo alienatos. Neque vero duo hominum genera designat: sed eosdem vocat peccatores, et duplices animo. Neque quosvis peccatores intelligit: sed sceleratos et vitae corruptioris. Quemadmodum Iohan. cap. 9, 3, Deus peccatores non exaudit. Quo sensu mulier peccatrix a Luca dicitur (7, 37): ab eodem et reliquis evangelistis: Hic cum peccatoribus edit ac bibit. Quare non omnes promiscue ad poenitentiae speciem, cuius hic fit mentio, invitat: sed qui corde sunt pravo et corrupto, vita autem turpi et flagitiosa, vel certe scelerata, ab his exigit cordis puritatem et munditiem operum. Unde colligimus, quae vera sit poenitentiae ratio ac natura: ubi scilicet non tantum corrigitur vita exterior, sed initium fit ab animi repurgatione: sicuti econverso necesse est ut interioris resipiscentiae fructus in operum integritate appareant. 9. Affligimini, lugete. Moerorem Christus denuntiat iis qui rident, pro maledictione. Et Iacobus paulo post in eandem sententiam divitibus luctum minabitur. Verum hic agit de salutari tristitia quae nos ad poenitentiam adducit. Eos alloquitur qui mente inebriati Dei iudicium non sentiunt: ita fit ut sibi in vitiis placeant. Mortiferum hunc torporem ut illis excutiat, admonet ut lugere discant, conscientiae scilicet dolore tacti: ac sibi adulari et plaudere in propinquo exitio desinant. Risus ergo pro delitiis capitur, quas sibi faciunt impii, dum infatuati scelerum dulcedine, Dei iudicium obliviscuntur. 10. Humiliamini. Conclusio est superiorum: tunc expositam nobis fore Dei gratiam ad nos erigendos, ubi altos illos spiritus deposuisse nos viderit. Ideo aemulamur et invidemus, quia cupimus eminere. Haec praepostera est ratio. Dei enim pro- 27