37:418 -per Mosem praedixerat Dominus, adeo ut novum hoc videri non deberet: Ipsi provocaverunt mo in eo qui non est deus: ad iracundiam concitaverunt me in vanitatibus suis: et ego quoque provocabo eos in eo qui non est populus, in gente stulta irritabo illos (Deut. 32, 21). Denique idem minatur nunc propheta quod postea a Christo denunciatum fuit quum excaecatio instaret: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti quae fructum proferet (Matth. 21, 43). Quum dicit patefactum iri Deum iis qui non interrogabant, ostendit gentes praeventas esse gratia Dei, nec quidquam attulisse meriti aut dignitatis, quo Deum provocarent, quod aperte convenit cum eo loco quem citavimus, ubi Moses gentem stultam appellat. Itaque sub typo universali describit quales sint homines antequam ipsos Dominus misericordia sua praeveniat. Nec enim invocant Dominum, nec quaerunt, nec de eo cogitant. Ac diligenter notandus est hic locus, ad stabiliendam certitudinem nostrae vocationis. Est enim haec veluti clavis qua nobis regnum coelorum aperitur. Hinc pacatae et tranquillae redduntur conscientiae nostrae, quae semper dubiae et ancipites essent, nisi testimoniis huiusmodi niterentur. Videmus ergo non temere nec subito casu accidisse, ut vocaremur a Deo, atque populus eius censeremur, quum id iampridem multis testimoniis praedictum esset. Ex hoc loco Paulus (Rom. 10, 20) fortiter pugnat pro vocatione gentium: ac dicit Isaiam audere fortiter clamare et asserere gentes esse a Deo vocatas, quia maius quiddam et clarius expressit, quam ferret ratio illius temporis. Aeterno igitur consilio Dei longe antequam res accideret nos vocatos esse hic perspicimus. Bis repetens ecce ego magis confirmat tam familiariter patefactum iri Deum extraneis et profanis gentibus, ut in medio sui habitare non dubitent. Et certe ut difficilis creditu erat subita illa mutatio, confirmari opus fuit. Quanquam in ipsa quoque novitate extollere voluit propheta inopinatam Dei gratiam. Summa est, ubi se Deus gentibus obtulerit, atque ipsae in sanctam Abrahae sobolem coaluerint, aliquam fore ecclesiam in mundo Iudaeis profligatis. Quidquid autem hic a propheta praedictum est per evangelium impletum esse cernimus, quo vere Dominus sese exteris nationibus obtulit atque exhibuit. Quoties igitur insonat nostris auribus haec vox evangelii, aut ipsi verbum Domini legimus, sciamus Dominum praesentem esse, ac se offerre, ut familiariter a nobis cognitus secure certaque fiducia invocetur. 3. (Populus qui me irritat) Hic designat ac fusius prosequitur quibus in rebus Deo rebelles fuerint Iudaei: quoa scilicet relicto Dei mandato variis superstitionibus se polluerint. Nuper dixerat alienatos fuisse Iudaeos a Deo quod in suis figmen- 27