7:417 .417 CUM ANTIDOTO. 418 Denique hoc moliuntur, ut scripturam in tenebris abditam revereantur omnes, tanquam Cereris mysteria: l) nemo [pag. 104] ad eius intelligentiam adspirare ausit. Nullus esset exitus, si exempla undecunque colligerem, unde palam fieret lectoribus, quam iniquae et non ferendae servitutis laquei hoc decreto nectantur. Ergo in unius tantum synodi exemplo specimen ante oculos ponam. Circiter annum a Christo nato octingentesimum, habita est synodus Nicena, quae et eversas sub Leone imagines restituit, et adorandas decrevit. Eam synodum papistae, quia idololatriae suffragatur, sanctam et legitimam esse ducunt. Proinde, secundum eorum axioma, in scripturae expositione errare non potuit. Atqui, si tales audiendi sint sacrorum interpretes (quod est dictu abominandum) praestabit Aegyptiorum religio2) christianae. Ut simulacris ac picturis templa rite ornari ex scripturis constaret, adducti sunt hi loci in medium: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Iosue duodecim erexit lapides. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio: unde colligebant, super altaria collocandas esse imagines. Item: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: sicut audivimus, ita et vidimus. Domine, dilexi decorem domus tuae. Ostende mihi faciem tuam, quia speciosa est. Ut adorationem statuerent, his testimoniis sunt abusi: Abraham populum terrae adoravit, [pag. 105] Iacob erexit titulum, ac benedixit.3) Item: Adoravit summitatem virgae filii eui Ioseph.4) Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Adorate scabellum pedum eius. Mirabilis Deus in sanctis suis. Et ne quid deesset ad impudentiae cumulum, attexuerunt ex alio Psalmo (16, 3): Sanctis qui sunt in terra : idque ad imagines retulerunt.s) Scio vix credibilia fore quae narro. Et ipse obstupui, quum legerem. Quanquam debent nobis iampridem ad haec quamlibet absurda occalluisse aures. Quod si mihi colligendae essent eorum interpretationes, pueris etiam ipsis ridendae, nec hae quidem omnes, sed quae notabili aliqua insulsitate excellunt, triplo quam scriptura ipsa longius conficiendum esset volumen. In summa, hoc voluit spiritus Tridentinus suo decreto, ne quid nobis significet scrip- 1) comme chose incogneue. 2) les Egyptiens adorans les serpens et les cicognes, les chatz et les oignons. 3) Iacob dressa un memorial et le benist: au lieu que ceste benediction est la grace que Dieu fit a Iacob. 4) Add. qui n'est sinon baiser le baston de iustice en signe de reverence. 5) ou il est parle des vivans.