37:417 417 CAPUT LXV. 418 irritum fore, subiicit alium sibi populum exoriturum qui ante nullus fuerat, et ubi prius incognitum fuerat, nomen suum celebre et illustre fore. Hoc Iudaei instar portenti esse ducebant, atque omnino alienum iudicabant a foedere quod Dominus cum Abrahamo inierat, si ad alios quam ad posteros huiusmodi beneficium transferri contingeret. Sed propheta stultam iis fiduciam adimere voluit, ne Deum posteritati Abrahae alligatum putarent. Nec enim Dominus iis se obstrinxerat nisi certa lege, quam si violarent, ut foedifragi et perfidi nullum ex foedere fructum consequebantur. Nec vero Abrahae tantum et iis qui originem ab ipso ducebant facta erat promissio, sed omnibus qui per fidem in eius familiam inserendi erant. Sed commodius erit a secundo versu incipere, ubi exponitur reiectionis causa, quo nobis melius pateat prophetae consilium. 2. (Expandi.) Accusat Iudaeos, atque de ipsorum ingratitudine et contumacia queritur: atque hinc demonstrat nullam esse causam cur sibi iniuriam fieri dicant, si Dominus gratiam in alios suam transferat. Superbiebant Iudaei, atque efferebantur in Deum, quasi suo merito electi essent. Dominus ob ingratitudinem et insolentiam istam ipsos velut indignos reiicit, atque exprobrat quod frustra expanderit manus suas ut eos adduceret sibique adiungeret. Nam per expansionem manuum significat quotidianam invitationem. Varie autem manus extendit ad nos Dominus. Nam aut re aut verbo nos ad se allicit. Hoc loco praecipue ad verbum referri debet. Nunquam loquitur nobiscum Dominus, quin simul manum porrigat, ut nos sibi coniungat, eumque vicissim nobis propinquum esse sentiamus. Imo nos amplectitur, paternamque sollicitudinem ostendit, ut nostrae tantummodo culpae imputandum sit, nisi invitanti pareamus. Crimen etiam non parum exaggerat assiduitas ipsa, quod Deus longa aetatum serie non destiterit prophetas alios aliis submittere: imo, ut alibi dicit, mane surrexerit et prosequutus sit eandem curam usque ad vesperum. Primo autem rebelles eos vocat, vel immorigeros: sed continuo post declarat cuiusmodi sit ea rebellio, quod scilicet populus suas cogitationes sequitur. Nihil enim est quod magis displiceat Deo, quam si homines sint aoMSeic, hoc est, ingenio suo addicti. Nos enim proprium sensum abdicare iubet, ut verae doctrinae capaces esse possimus. Testatur ergo Dominus per se non stetisse quominus populum retineret, solitoque favore prosequeretur, sed ipsos sua se dementia alienasse, quod suo ingenio haerere quam Deum sequi ducem maluerint. Demonstrata ca,usa huius reiectionis veniendum est ad gentium vocationem, quae in Iudaeorum locum successerunt. De hac enim tractari vers. 1 minime dubium est. Eam autem iamdudum Calvini opera. Vol. XXXVII. .