32:417 417 PSALMUS CXLV. 418 ratio, et variae alimentorum species in varios usus distributae et aptatae sunt. Qua ratione vocat David cibos ipsorum. Pronomen vero relativum quod cum tempore coniungitur, non est pluralis numeri: ideoque intelligi non potest de animalibus. Suum ergo tempus vocat opportunum, quia et hac in parte admirabilem suam dispensationem commendat Deus, quod foenisecio, messi, vindemiis ordinavit certum tempus, et ita digessit anni vices, ut nunc herbis, nunc foeno vel palea alantur pecudes, glandibus etiam, fructibusque aliis. Nam si omnes eodem momento copias effunderet, valde incommoda esset perceptio, ideoque in annuo frugum et alimentorum proventu non parum laudis meretur opportunitas. 16. (Aperis manum.) Concinna est hypothesis, quia enim miram Dei bonitatem, quae in pulcerrimo hoc naturae ordine conspicua refulget, maior pars clausis oculis praeterit, Deum porrecta manu cibum animalibus distribuentem inducit David. In terra, unde victus nobis provenit, et naturalibus mediis perperam subsistimus. Hunc igitur errorem ut corrigat David, apertam Dei manum ante oculos nostros pingit, ac si in os cibum suggereret. In secundo membro nomen Yft*) quidam accipiunt pro desiderio: ac si dixisset, singulis animalium generibus victum pro voto suppetere. Et certe paulo post hoc sensu sumetur. Alii tamen referre ad Deum malunt, quod mera gratia et liberalitate pascat animalia: quia non sufficeret tenere, suppeditari nobis victum divinitus, nisi accederet hoc secundum membrum, Deum gratis esse liberalem nec ulla causa extrinseca moveri ut tam benigne cunctis animantibus prospiciat. Ita causa hic posita erit pro effectu. Alimenta enim effectus sunt huius beneplaciti, sicut )(apia[xaTa TYJC yjkcvzoq. Quod autem saepe esuriunt et fame laborant tam homines quam reliqua animalia, naturae corruptelae adscribi debet. Nam post Adae lapsum, vitiis nostris saepe labascit pulcerrimus ille naturae ordo quem ab initio Deus instituerat: et tamen in mutilis reliquiis semper apparet ista Dei liberalitas quam praedicat David; quia etiam in maxima frugum penuria nullus annus tam ieiunus est ac sterilis, quo non aperiat Deus manum suam. 17. Iustus Iehova in omnibus viis suis, et demens in omnibus operibus suis. 18. Propinquus Iehova omnibus invocantibus eum, omnibus qui eum invocant in veritate. 19. Desiderium timentium se faciet, et clamorem eorum audiet, et servabit eos. 20. Custodit Iehova omnes diligentes eum, et omnes sceleratos disperdet. 21. Laudem Iehovae loquetur os meum: et benedicet omnis caro nomini sancto eius in perpetuum et usque. Calvini opera. Vol XXXII.