20:417 417 SUPPLEMENTUM. 418 tam sancto voto ei satisfacias, et insuper materiam habeas scribendi de Serveto, cuius librum habes, ut contendas hominem avocare a tam nocenti sententia. Nam clementia illa nihil est crudelius. Tale iterum, et fac nos certiores de Genevensi ecclesia. 4167. MOLINAEU8 CALVINO. Ex Argentorato adventum suum nunciat (Apographon satis recens exstat Parisiis in Bibi. nationali Coll. Dupuy Cod 268, fol. 38.) Doctissimo viro et acerrimo evangelii propugnatori D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo. Genevae. Plurimum tibi debeo, clarissime doctor ecclesiae et patrone carissime. Heri hora tertia post meridiem navi cum librorum sarcinis Argentinam ingressus domum piissimi viri Io. Garnerii, postridie alio translatus, donec senatus certam domum dederit. Interim, dum schola vacat, Lantgravium Hessium et alios adeo. Fefellit enim uxor quae se Neocomum venturam scripserat, ut eo me alliceret, mox per eosdem principes revocationem meam molita, sed frustra. Conditiones enim scripsit quas illa impossibiles, ut sunt, ait. Persisto enim et maius remedium tento. Scio enim illam non alia de re detrectari, nisi quod liber non esset exitus qui, impetratus, expeditus erit. Equus unus cum ministro publico mihi commodatur cum altero iam privatim accommodato. Interim, ut semper, D. Iesus, dux noster, te servet et ecclesiam tuam propugnet et augeat. Latius scribam. Tale in Domino feliciter, pater optime. Argentinae 25. Septembris 1555. 1) Deditissimus tuus Carolus Molinaeus Iureconsultus consiliarius et professor Argentinensis. 4167.1) In anno latet error (cf. tf. 2299). Lege 1553. Mense Sept huius anni relicta Helvetia Argentoratum se contulit novum illud munus cuius titulo se hic ornat auspicatius. Calvini opera. Vol. XX.