55:416 aut alio nomine. Scimus quam frequens sit in scriptura sacri coniugii mentio quod nobiscum Deus contraxit. Nos itaque vult similes esse castae virgini: quemadmodum Paulus dicit (2. Corin, l l , 2). Hanc castitatem violant ac corrumpunt impuri omnes mundi affectus. Quare non sine causa Iacobus adulterio comparat amorem mundi. Qui sine translatione eius verba accipiunt, non satis observant contextum. Pergit enim adhuc invehi in hominum libidines, quae eos mundo implicitos a Deo abducunt, quemadmodum sequitur. Amicitia mundi. Amicitiam mundi nominat quum se homines mundi corruptelis addicunt et mancipant. Tale enim tantumque est mundi cum Deo dissidium, ut quantum quisque in mundum inclinat, tantundem a Deo alienetur. Ideo toties scriptura renuntiare iubet mundo, si velimus Deo servire. 5. An putatis. Yidetur proxime sequentem sententiam tanquam ex scriptura adducere. Multum itaque se torquent interpretes: quia nusquam invenitur in scriptura tale, aut saltem affine testimonium. Verum nihil obstat quominus ad id referatur quod iam dictum est, mundi scilicet amicitiam adversari Deo. Porro iam dictum est doctrinam esse quae passim occurrit in scripturis. Quod autem pronomen omisit, quod orationem magis perspicuam reddere poterat, nihil mirum : est enim ubique valde concisus, ut apparet. An spiritus. Quidam de hominis anima istud dici putant. Ideo affirmative legunt in hunc sensum: quod hominis spiritus, ut malignus est, ita infectus sit invidia, suosque affectus semper invidiae permisceat. Rectius tamen sentiunt qui referunt ad Dei spiritum. Ille enim est qui nobis datus est ut habitet in nobis. Ego et de spiritu Dei accipio, et interrogative lego hanc sententiam. Probare enim vult ex quo invident, non regi eos Dei spiritu : quoniam ipse aliter fideles instituat: idque confirmat proximo membro, quum addit, maiorem potius dare gratiam. Est enim argumentum a contrariis. Invidia malignitatis signum est: spiritus autem Dei donorum affluentia se liberalem esse ostendit. Ergo nihil magis repugnat eius naturae quam invidia. In summa, negat Iacobus regnare Dei spiritum ubi vigent pravae cupiditates quae nos ad mutuam contentionem irritent: quia proprium spiritus est magis ac magis homines novis subinde donis locupletare. Aliis interpretationibus refutandis non immoror. Exponunt quidam, spiritum adversus invidiam concupiscere. Id nimis durum est et coactum. Exponunt dare maiorem gratiam qua domentur concupiscentiae, et cogantur in ordinem. Veram sensus quem adduxi magis genuinus est, quod scilicet sua beneficentia nos a maligna aemu-