52:416 pliciter praecipiat ut in sana fide maneant. Hoc posterius mihi magis placet. Quum ergo iam per se pius aequo sint vitiosi, et facile magis ac magis depraventur: vult eos severius magisque praecise in sincera fide contineri. Postea ostendit quomodo sana constet fides: nempe ubi nullis fabulis corrumpitur. Sed cavendo periculo hoc remedium praescribit, ne animum advertant. Yult enim Deus ita nos verbo suo intentos esse, ut praeclusus sit nugis additus. Et certe ubi semel obtinuit Dei veritas, insipidum erit quidquid contra afferetur, ut mentes nostras minime ad se convertat. Proinde si cupimus fidem integram retinere, sensus omnes nostros sollicite cohibere discamus, ne alienis commodis se dedant. Nam simulac quispiam fabulis attendere coeperit, fidei puritatem amittet. 14. Fabulis iudaicis. Fabulas appellat frivola omnia commenta: ac si quis nugas latine diceret. Nam quod continuo post addit de p r a e c e p t i s hominum, idem significat. Et v e r i t a t i s hostes appellat, qui pura Christi doctrina non contenti suas naenias admiscent. Nam pro fabuloso ducendum est quidquid ex se comminiscuntur homines. Iudaeis praecipue hoc vitium adscribit, quia divinae legis praetextu superstitiosos ritus ingerebant, gentiles enim quum intelligerent se tota vita misere fuisse deceptos, facilius prioris vitae instituto renuntiabant: Iudaei autem, quoniam in vera religione fuerant educati, ritus, quibus assueverant, pernaciter tuebantur: legis abrogatio persuaderi illis non poterat. Hoc modo turbabant omnes ecclesias : quia simulatque emergere alicubi evangelium coeperat, eius sinceritatem admisto suo fermento corrumpere non desinebant. Quare Paulus non in genere modo prohibet ne a sana doctrina degenerent, sed praesens malum, cui occurrere necesse erat, quasi digito ostendit, ut caveant. 15. Omnia quidem pura. Speciem unam ex fabulosis dogmatibus attingit. Ciborum enim delectum, qualis a Mose ad tempus praescriptus erat quasi adhuc necessarium urgebant: imo totam fere sanctitatem collocabant in hac observatiuncula. Quam vero pernitiosum hoc esset ecclesiae, alibi diximus. Primum laqueus servitutis conscientiis iniiciebatur: deinde imperiti hac superstitione illigati, velum habebant oculis obductum, ne in pura Christi notitia proficerent. Si quis ex gentibus hoc iugum, quia assuetus non esset, subire recusabat, Iudaei tanquam pro summo religionis capite acriter dimicabant. Quare non immerito Paulus constanter talibus evangelii corruptoribus se opponit. Hoc quidem loco non eorum modo errorem refutat, sed vanitatem lepide ridet, quod nullo profectu in ciborum abstinentia anxie laborent. Priore membro asserit christianam libertatem, dum nihil immundum esse fidelibus pronuntiat. Quia autem non