5:416
magnae,
fateor,
contentiones
efferbuerunt,
a
quibus
antea
otium
erat.
Sed
nostris
hominibus
immerito
id
imputetur,
qui
nihil
toto
actionis
suae
decursu
quaesierunt,
nisi
ut
instaurata
religione
in
veram
unitatem
discordiis
fusae
ac
dispersae
ecclesiae
colligerentur.
Et
ne
vetera
commemorem,
quid
nuper
recipere
detrectarunt,
tantum
ut
ecclesiis
pacem
conciliarent?
Sed
frustra
omnia
experiuntur,
vobis
contra
nitentibus.
Quia
enim
pacem
illi
habere
cupiunt,
cum
qua
simul
floreat
Christi
regnum:
vos
autem,
quidquid
accedit
Christo,
deperire
vobis
putatis,
non
mirum
est
si
fortiter
resistatis.
Et
habetis
artes,
quibus
evertatis
uno
die,
quidquid
ipsi
multis
mensibus
pro
Christi
gloria
instituunt.
Non
multis
verbis
te
obruam,
quia
uno
verbo
expedire
rem
licet.
Obtulerunt
se
nostri
ad
reddendam
suae
doctrinae
rationem.
Cedere
non
detrectant,
si
victi
rationibus
fuerint.
Per
quos
nunc
stat,
quominus
et
optima
pace,
et
veritatis
luce
fruatur
ecclesia?
I
nunc,
et
nos
seditiosos
appella,
qui
ecclesiam
quiescere
non
sinamus.
Ne
quid
autem
praetermitteres,
quod
ad
gravandam
causam
nostram
faceret,
quia
multae
paucis
istis
annis
sectae
ebullierunt,
eius
quoque
rei
invidiam,
pro
tuo
candore,
in
nos
derivas:
sed
vide
qua
aequitate,
[fol.
48]
vel
quo
etiam
praetextu.
Nam
si
nos
propterea
odio
digni,
iusto
quoque
olim
odio
apud
impios
laborasset
christianum
nomen.
Aut
ergo
desine
hac
parte
nos
infestare:
aut
palam
profitere,
christianam
religionem
tollendam
ex
hominum
memoria,
quae
tot
mundo
tumultus
pariat.
Hoc
ergo
causae
nostrae
minime
obesse
debet,
quod
modis
omnibus
conatus
est
Satan
Christi
opus
impedire.
Hoc
quaerere
magis
ad
rem
pertinebat,
quis
omnibus
quae
se
extulerunt
sectis
expugnandis
incubuerit.
Constat
autem
nos
solos,
vobis
otiosis
ac
stertentibus,
totam
hanc
molem
sustinuisse.
Faxit
Dominus,
Sadolete,
ut
tu
ac
reliqui
omnes
tui
aliquando
intelligatis,
non
aliud
esse
ecclesiasticae
unitatis
vinculum,
quam
si
Christus
Dominus,
qui
nos
Deo
patri
reconciliavit,
in
corporis
sui
societatem
nos
ab
ista
dissipatione
recolligat:
ut
ita
uno
eius
verbo
ac
spiritu
in
cor
unum
et
animam
unam
coalescamus.
Argentorati
Calendis
Septembribus
1539.
|