32:416 Dei creaturas trahere, non repugno. Sed distincta ratio docendi, cuius hic meminit David, nonnisi sanctis convenit. Ideoque futurum tempus in verbis retineo, quod alii resolvunt in modum optandi. Caeterum sub regni voce significat David huc tendere manifestationem operum Dei, ut totus orbis in ordinem coactus eius imperio se subiiciat. Commendat vero regni praestantiam, ut sciant homines omnia esse perversa et confusa, nisi emineat solus Deus. Postea exclamat regnum hoc minime caducum esse, ut sunt terrena omnia, sed firmum perpetuo stare. Atque ut haec aeternitas attentius reputetur, prae admiratione exclamans sermonem ad Deum ipsum dirigit. 14. Sustentans Iehova omnes cadentes, et erigens omnes curvatos. 15. Oculi omnium ad te sperant, et tu das illis cibum ipsorum tempore suo, 16. Aperis manum tuam, et satias omne vivens beneplacito. 14. (Sustentans Iehova omnes.) Exempla quaedam bonitatis et clementiae Dei recenset, ex quibus apparet Deum non dominari nisi in publicam salutem humani generis. Per cadentes et curvatos metaphorice intelligit quicunque rebus adversis oppressi mox succumberent nisi Deus manum ad eos fulciendos porrigeret. Summa est, Deum respicere hominum aerumnas, ut laborantibus succurrat. Unde sequitur, dignum esse non modo quem reverenter suspiciant cuncti mortales in coelo regnantem, sed cui regendos libenter et cupide se permittant. Interea admonet, minime frustratum iri quicunque solatium suis miseriis a Deo petent. 15. (Oculi omnium.) Documentum aliud bonitatis Dei profert David, quod cunctis animantibus victum suppeditans patremfamilias se illis exhibeat. Quidam interpretes, adducti verbo sperandi, ad solos homines hoc restringunt ratione et intelligentia praeditos, ut alimenta a coelesti patre petant: quia bruta animalia visu tantum et olfactu cibum quaerunt. Verum quamvis ingenita illis non sit ratio ut pendeant a Dei providentia, quia tamen necessitas ipsa arcano quodam instinctu ea ad cibum quaerendum compellit, non abs re dicuntur in Deo sperare: sicuti alibi dicuntur eum invocare pulli corvorum, Psal. 147, 9. Qui vero ad homines restringnnt, ne hoc quidem modo effugiunt absurditatem: quia impii nihilo magis quam boves et asini, ad paternam Dei curam attenti sunt. Quando igitur ita compositus est naturae ordo, ut cuncta animalia ferantur ad suum opificem, non male conveniet affectum hic pro re ipsa esse positum. Et proximo versu tollitur omnis ambiguitas, ubi dicitur omne animal saturari. Dicit autem illis dari cibum suum et tempore suo, quia varietas ipsa magis illustrat Dei providentiam, dum singulis diversa est pascendi