55:415 415 EPIST* IACOBI 416 eant quae superent omnium carnificum saevitiam. Nam illud vere ab Horatio1) dictum est: Invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum. Ubi quidam codices habent coveoete, non dubito quin legendum sit cpOoveiie, quemadmodum transtuli. Occidendi enim verbum nullo modo aptari potest ad contextum. Pugnatis. Non intelligit bella et pugnas, quibus inter se exsertis gladiis confligunt homines: sed quamlibet certaminum contentionem, dum quisque aliis oppressis emergere studet. Quod nihil eiusmodi certaminibus proficiunt, in eo pravitatis suae poenas dare affirmat. Merito enim frustratur eos Deus, quem non agnoscunt bonorum autorem. Nam dum ita illicitis modis contendunt, potius Satanae auspiciis ditari appetunt quam Dei beneficio. Hic fraude, ille violentia, alius calumniis, omnes malis et sceleratis artibus ad felicitatem nituntur. Felices ergo esse appetunt: sed non ex Deo. Quare non mirum si retro aguntur in suis studiis, quando non nisi a sola Dei benedictione exspeotandi sunt prosperi 8UCC688U8. 3. Petitis, et non accipitis. Ultra progreditur, etiamsi petant, repulsa tamen esse dignos: quia Deum cuperent suarum libidinum ministrum facere. Neque enim votis suis, quale praecipit ille, temperamentum statuunt: sed effraeni licentia se proiiciunt ad ea postulanda quorum maxime puderet hominem ullum conscium habere. Bidet alicubi Plinius hanc impudentiam, et merito: quod homines, Dei auribus tam improbe abutantur. Quo minus toleranda est in Christianis, quibus a ooelesti magistro tradita est orandi regula. Et certe nullam apud nos Dei reverentiam, nullum timorem, nullam denique existimationem esse constat, quum ab eo petere audemus quae nobis vel conscientia nostra negaret. In summa, hoc vult Iacobus, fraenandas esse nostras cupiditates. Hic porro est fraenandi modus, si Deo subiectae sint. Deinde quae moderate cupimus, a Deo ipso petenda esse docet. Quod si fiet, a pravis contentionibus, a fraude, a violentia, omnique iniuria inter nos abstinebimus. 4. Adulteri et adulterae, an nescitis quod amicitia mundi inimicitia Dei est? qui ergo voluerit amicus esse mundi, inimicus Dei constituitur. 5. An putatis quod frustra dicat scriptura? an ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat m vobis? 6. Quin maiorem dat gratiam. 4. Adulteri. Hanc sententiam coniungo cum superioribus. Adulteros enim (meo iudicio) metaphorice appellat, qui huius mundi vanitatibus corrupti a Deo se alienant: ac si degeneres vocaret, *) Epp. 1. L Ep. 2, 58.