52:415 415 EPIST. PAULI AD TITUM 416 esse qui ex profanis BCriptoribus nihil mutuari audent. Nam quum omnis veritas a Deo sit, si quid scite et vere ab impiis dictum est, non debet repudiari, quia a Deo est profectum. Deinde quum omnia Dei sint, cur fas non esset in eius gloriam applicare quidquid in eum usum apte conferri potest? Sed ea de re legatur Basilii oratio npoc IQOC veooc, etc. 13. Testimonium hoc est verum. Utcunque vanus sit testis: quod tamen vere ab eo dictum est, Paulus amplectitur. Porro dubium non est quin deterrimi fuerint Cretenses, quos tam aspere tractat. Nunquam enim tam durus fuisset adversus eos, nisi provocatus maximis causis, qui clementer alioqui populos extrema severitate dignos taxare solet. Quid contumeliosius his probris fingi potest, ignavos esse, ventri deditos, nullius fidei, malas bestias? Neque uni aut alteri haec vitia exprobrantur, sed damnatur tota gens. Admirabile sane Dei consilium, quod gentem adeo pravam et ob vitia sua infamem in evangelii sui participationem inter primas vocavit: sed aeque mirifica bonitas, quod indignos communi vita coelesti gratia dignatus est. In illa ergo tam corrupta regione, quasi in mediis inferis, stationem aliquam habuit Christi ecclesia: nec propagari desiit, tametsi malorum, quae illic regnabant, contagione infecta erat. Neque enim alienos solum hic taxat Paulus, sed eos nominatim, qui Christo nomen dederant. Quia autem videbat haec tam foeda vitia pridem egisse radices et passim grassari: ut sanabiles ab ipsis curet, totius gentis famae non parcit. Quamobrem argue eos severe, ut sani sint in fide, 14. neque attendant iudaicis fabulis et praeceptis hominum aversantium veritatem. 15. Omnia quidem pura puris: inquinatis autem et infidelibus nihil purum: sed inquinatae sunt eorum mens et conscientia. 16. Deum profitentur se nosse, operibus vero negant, quum sint abominabiles, inobsequentes, et ad omne opus bonum reprobi. Quamobrem argue. Haec pars est non postrema eius circumspectionis et prudentiae, qua praeditum esse decet episcopum: ut scilicet docendi rationem . ad hominum ingenia moresque inflectat. Neque enim sic cum protervis et indomitis agendum, ut cum mansuetis ac docilibus. In his enim docendis adhibenda est lenitas quae eorum docilitati respondeat: illorum protervia severe corrigenda est, maloque nodo (ut aiunt) aptandus est similis cuneus. Causa enim notatur cur acriorem et magis rigidum esse Titum velit in illis arguendis : quia sint malae bestiae. Ut sani sint in fide. Incertum est tacitene hanc sanitatem opponat morbis quorum meminit: an sim-