5:415
RESPONSIO
AD
SADOLETI
EPISTOLAM.
Calumnias
illas,
quia'ad
finem
propero,
praeterire
cogor:
quod
nostro
innitentes
capiti,
neminem
reperimus
in
tota
ecclesia,
quem
putemus
fide
aliqua
dignum
;
calumnias
tamen
esse,
iam
ante
satis
demonstravi.
Tametsi
enim
solum
Dei
verbum
extra
omnem
iudicii
aleam
constituimus,
conciliis
vero
et
patribus
ita
certam
demum
autoritatem
constare
voluimus,
si
ad
eius
normam
respondeant:
eo
tamen
honore
locoque
concilia
et
patres
dignamur,
quem
obtinere
sub
Christo
par
est.
Sed
omnium
teterrimum
est
illud
crimen,
quod
sponsam
Christi
discerpere
conati
sumus.
Id
si
verum
esset,
merito
et
tibi
et
orbi
universo
haberemur
pro
deploratis.
Atqui
non
aliter
crimen
istud
in
nos
recipiam,
nisi
discerpi
ab
iis
Christi
sponsam
contendas,
qui
virginem
castam
exhibere
Christo
[fol.
471
cupiunt;
qui
sancta
quadam
zelotypia
sollicitantur,
quo
eam
Christo
illibatam
conservent;
qui
pravis
lenociniis
corruptam,
ad
fidem
coniugalem
revocant;
qui
adversus
adulteros
omnes,
quos
eius
pudicitiae
insidiari
deprehenderint,
contentionem
suscipere
non
dubitant.
Et
quid
nos
aliud
fecimus?
Nonne
peregrinis
doctrinis
tentata,
imo
violata
fuerat,
a
vestra
factione
ecclesiae
castitas?
Nonne
violenter
a
vobis
fuerat
innumeris
superstitionibus
prostituta?
Nonne
foedissimo
illo
adulterii
genere,
simulacrorum
cultu,
inquinata
erat?
Scilicet,
quia
non
sumus
passi,
sacrosanctum
Christi
thalamum
tanto
haberi
a
vobis
ludibrio,
sponsam
eius
lacerasse
dicimur.
Ego
autem
dico
illam,
quam
a
nobis
falso
accusas
lacerationem,
apud
vos
non
obscure
conspici.
Neque
in
ecclesia
id
modo,
sed
in
Christo
ipso,
quem
misere
dissectum
esse
constat.
Quomodo
sponso
suo
adhaereat
ecclesia,
quem
salvum
non
habet?
Ubi
autem
incolumitas
Christi,
dum
et
iustitiae,
et
sanctitatis,
et
sapientiae
gloria
alio
transfertur?
Atqui
antequam
accenderetur
a
nobis
certamen,
tranquilla
omnia
et
optime
pacata
erant.
Inter
pastores
quidem,
et
in
ipsa
plebe,
ignavia
et
stupor
effecerant,
ut
nullae
propemodum
essent
de
religione
controversiae.
In
scholis
autem,
quam
strenue
sophistae
rixabantur?
Ergo
non
est,
quod
pacificum
adeo
vobis
regnum
tribuas:
ubi
non
alia
ratione
quies
fuit,
nisi
quia
Christus
conticebat.
Post
novum
evangelii
exortum,
|