47:415 415 IN EVANGELIUM IOANNIS 416 tamen hoc evangelii praeconium nescienti quid scriberet dictavit. Eodem arcano spiritus impulsu factum est, ut titulum publicaret triplici lingua. Neque enim credibile est, fuisse hoc ex communi usu, sed Dominus hoc praeludio monstravit iam tempus instare, quo filii sui nomen ubique innotesceret. 21. Dixerunt ergo Pilato sacerdotes. Sentiunt se odiose perstringi: atque ideo cuperent mutari titulum, qui sine gentis infamia Christum solum gravaret. Caeterum interea non dissimulant, quanto veritatis odio infecti sint, qui ne minimam quidem eius scintillam ferre queunt. Ita semper ministros suos instigat Satan, qui, simul ac minimum aliquid emicat divinae lucis, suis tenebris exstinguere vel saltem suffocare conentur. Constantia vero Pilati divinae providentiae tribuenda est: neque enim dubium, quin eius animum variis modis tentaverint. Sciamus ergo divinitus fuisse retentum, ut inflexibilis maneret. Non cessit Pilatus sacerdotum precibus , nec se ab illis corrumpi sustinuit : at Deus per os eius testatus est, quam stabile sit filii sui regnum. Quod si in Pilati scriptura maior ostensa fuit regni Christi firmitas, quam ut hostium machinis concuti posset: quid de prophetarum testimoniis sentiendum, quorum ora et manus sibi Deus sacravit? Pilati quoque exemplum officii nostri nos admonet, ut constantes simus in tuenda veritate. Non retractat homo profanus quod vere, licet sine mente et consilio de Christo scripsit: quantum ergo dedecus, si minis vel periculis territi discedimus ab eius doctrinae professione, quam Deus cordibus nostris per spiritum suum obsignavit? Notandum praeterea est, quam exsecranda sit tyrannis papistica, quae plebem ab evangelii et totius scripturae lectione arcet. Pilatus, homo reprobus et alioqui Satanae organum, arcano tamen instinctu destinatus fuit evangelii praeco, ut brevem eius summam tribus linguis vulgaret. Qui ergo eius notitiam quantum in se est suppressam curant, quo loco nobis habendi sunt, quum se prodant Pilato nequiores? 23. Milites ergo, quum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis a summo contexta per totum 24. Dixerunt ergo inter se: Ne scindamus eam : sed sortiamur de ea, cuius sit, ut scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi et super vestitu meo miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. 23. Milites ergo. De vestibus Christi inter milites divisis apud alios quoque evangelistas fit mentio. Quatuor erant milites, qui reliquum vestitum inter se partiti sunt. Restabat tunica inconsutilis, quae quum dividi non posset, super eam sors iacta est. Ut mentes nostras in considerando