20:415 415 EPISTOLAE 4165.4168 416 4165. WHITTINGHAMXJ8 CALVINO. Queritur de forma ecclesiae in Anglia obtinente. (Ex autographo Cod. Paria. Dupuy 102, fol. 182.) Ornatissime viro D. Calvino theologo illustrissimo. Genevae. Literas tuas,1) ornatissime vir, quibus erant scriptae qua potui diligentia maxima reddidi, pro quibus universi gratias egerunt infinitas: plurimi se rescripturos polliciti sunt. Quominus vero huic nuncio dederunt, nescio an per meam valetudinem steterit, quae sane ex reditu meo fuit aliquantulum adversa, adeo ut nec literas flagitare, nec Regis aulam adire licuit. De rebus nostris non dubito quin multorum literis sis factus certior. Nam quae nuper apud nos decreta sunt adeo nihil afferunt religioni et pietati promovendae, ut plurimum derogent et quasi turpitudine ipsa noceant. Baptismus tam fit domi in aedibus privatis ab obstetricibus quam in ecclesia absque praeeunte verbo. Eucharistia apud aegrotos in coenaculis administratur. Minister verbi nemo creari potest, nisi se prius diaconatu induat, hoc est, ritu (ut sunt nostra tempora et rationes) superstitioso ac plane papistico. Nullum enim quum sit munus coniunctum, tanquam larva sio inepto tantum titulo ornatus incedat necesse est. Itaque nec ego ad ministerium sine hoc medio pervenire possum, nec hoc modo mihi fas esse arbitror. Quapropter statui, reiectis his naeniis, ad episcopos tanquam iustos dominos apud regem agere, ut saltem concionari mihi liceat. Nullum omnino praemium exposco aut lucrum: modo certe libera conscientia officium meum meis praestare concedatur, nihil moror. Amicos meos omnes licet ab hac causa aversatissimos habeam, ego tamen recto pede pergere et totis viribus in rem tam praeclaram incumbere statui. Ad quam sane rem ut citius perveniam tuis precibus apud Deum iuvari vehementer cupio et oro. Vale, ornatissime et optime vir. Londini 27. Maii. 2) Tibi deditissimus Guil. Whittinghamus. 4165.1) deperditas. 2) Annum adscribimus 1553. Nam regem Eduardum superstitem sistit epistola, et Whittinghamum mense Ianuario adhuc Argentorati commorantem Hubertus N. 1698.