52:414 fusi fuerint, posse illis ab ecclesia imperari silentium: quod si pergant, saltem a fidelium consuetudine arceri posse, ne quis illis ad nocendum aditus pateat. Quamquam obstruere os simpliciter accipit Paulus pro refellere ipsorum vaniloquentiam : utcunque nullam obstrependi finem faciant. Nam qui verbo Dei convictus est, quidquid obloquatur, non habet quod dicat. Totas domos subvertunt. Si unius hominis fides subveheretur, quia agitur de exitio animae unius Christi sanguine redemptae, mox se accingere deberet pastor ad resistendum: quanto itaque minus tolerabile est, videre totas domos subverti? Modum subversionis designat, quia doceant quae non oportet. Unde colligere licet quam periculosa res sit, vel minimum a sana doctrina deflectere. Neque enim palam impia fuisse dogmata pronuntiat, quibus multorum fidem subverterint: sed quasvis corruptelas intelligere possumus, quum a studio aedificationis receditur. Ita est sane: in hac tanta carnis infirmitate plus quam proclive est labi : unde fit ut cito ac facile destruat Satan per suos ministros quod magno et diuturno labore pii doctores erexerant. Fontem etiam mali indicat, t u r p i s lucri cupiditatem. Quo admonet quam exitiosa sit pestis in doctoribus. Simul enim atque se ad quaestum prostituunt, necesse est ut se componant ad hominum gratiam et obsequium. Hinc protinus sequitur purae doctrinae adulteratio. 12. Proprius eorum propheta. Non dubito quin hic sit Epimenides, qui Cretensis erat. Nam quum ex ipsis fuisse dicit, et proprium eorum prophetam, significat procul dubio fuisse gentilem Cretensium. Cur prophetam appellet, ambigitur. Quidam rationem afferunt: quia liber unde sumpsit hoc testimonium Paulus, inscriptus sit nepl xp*J<*f*ctv. Alii ironice Paulum loqui putant, qui talem ipsis prophetam assignet, dignum scilicet ea gente, quae Dei servos audire renuit. Sed quum poetae interdum Graecis prophetae dicantur, quemadmodum apud Latinos vates: simpliciter pro doctore hic accipio. Hinc autem appellatio (ut videtur) orta est, quod semper habiti sunt genus .fretov nod ev&ouaiaaxixov. Unde et Adimantus apud Platonem 2. De repub., postquam vocavit poetas deorum filios, addit eorum quoque factos fuisse prophetas. Quare mihi videtur Paulus ad communem usum sermonem accommodare. Nec refert qua occasione Epimenides suos conterraneos vocet mendaces: nempe quia Iovis sepulcrum se habere iactent: sed quoniam poeta ex trita et vetere fama istud sumit, apostolus tanquam proverbiale aliquod dictum citat. Si versum latinum graeco respondentem habere placet, sic non incommode reddetur, Mendax, venter iners, semper mala bestia Ores est. Caeterum colligimus ex hoc loco, superstitiosos