37:414 rum asylum, hoc omnium malorum remedium est. Atque ideo Moses aliique prophetae toties id inculcant. 9. (Urbes sanctitatis.) Iterum miserias recenset ecclesia ut Deum ad misericordiam flectat veniamque obtineat. Urbes in solitudinem redactas esse dicit: atque amplificationis causa addidit Sion desertum, quoniam sedes erat regia in qua Deus volebat invocari. Addit etiam Ierosolymam in qua Sion erat: quoniam videbatur indignum diripi ab hostibus ac deleri civitatem quam Deus sibi consecrarat. Urbes sanctitatis vocat quoniam ut populum sanctificaverat Dominus: ita etiam urbes, imo totam regionem volebat sibi consecratam esse. Urbes igitur quum dicatae Deo essent, merito vocantur sanctitatis eius: quoniam in iis regnabat Deus atque invocabatur. Eodem modo possumus hodie appellare urbes sanctitatis Dei, quae reiectis superstitionibus puro et sincero ritu ipsum adorant. 10. (Domus sanctuarii nostri.) Sanctuarium alia ratione vocatur populi quam Dei. Nam quia testimonium erat sacrae inter Deum et populum coniunctionis, saepe dicitur sancta Dei domus quae scilicet eius sanctitati respondeat : nunc passive nominant fideles suum sanctuarium, quia inde illis petenda erat sanctificatio: idque apertius confirmant per vocem gloriae. Fatentur se nihil habere in quo glorientur praeter templum, in quo adorari et coli Deus volebat. Et tamen videmus saepe inanem fuisse hanc gloriationem, atque ideo reprehendi a Ieremia (7, 4): Ne confidatis verbis mendacii dicentes Templum Domini, templum Domini. Sed ut praepostera erat eorum gloria qui efferebantur inanibus titulis, atque insolescebant: ita vera et solida eorum erat qui institutum Domini animo comprehendebant, et verbi testimonio freti sciebant se habitare sub eius umbra, qui sibi familiare domicilium inter eos erexerat. Nam exstructum iussu Domini templum erat, ut merito gloriari in eo possent Iudaei, quod Deum haberent praesidem suae salutis. Quia vero tunc corruptus atque adulteratus fuerat cultus Dei, omnesque propemodum ad superstitionem et impietatem desciverant, ideo prioris saeculi, non praesentis mentionem facit, ac si diceret: Tametsi eum quem decebat cultum nos tibi non exhibuimus, tamen hoc templum est in quo te patres pure coluerunt: an profanari ipsum sines ac deleri? Annon in te haec ignominia recidet, quum ad cultum nominis tui pertineat? Tacent hic Iudaei de sua vita, nec excusationes afferunt, potius fatentur culpam: sed obiiciunt Deo cultum ipsius, ut memor sit foederis, nec promissa sua irrita esse patiatur. Quod exemplum piis omnibus imitandum est. Laudandi verbum pro gratulatione accipitur: ac si diceret, in eo templo, cuius