20:414 invictoque animo est, noster lignarius bono quidem, sed pectore carceris et terrore tormentorum debilitatur. Lambertus negat se responsurum apud alienum iudicem, se oriundum e Latobrigibus, illic sedem domiciliumque habere, in Galliam negotiationis tantum causa commeare. Si quid commiserit adversus leges non recusare iudicium, si causa religionis agitur, se Gallum non esse nec se magis quam totam gentem unde sit accusari. Faxit Dominus pro nominis sui gloria, et tueatur quos testes verbi sui esse voluit, et invictos reddat quae ipsa est invicta veritas. Nec magis perspicua est Dei in suis servandis summa benignitas quam est in perdendis hostibus illustre iudicium. Ioannes Andreas (scis nimirum quem dico) paucis abhinc diebus mortuus est repentino correptus morbo. Archiepiscopus Turonensis, Cardinalis istius anima, periit quum ex resecti cruris quod putruerat dolore in desperationem venisset.13) Bobertus noster exustus est, sed eo Lutheranum magis visum quemquam negant, qui crucem ne viderit quidem nec persuaderi potuerit ut coniiceretur. Sed istis furiosis cum lemuribus et larvis, hoc est insepulti retecti anima, bellum fore video et praedico. Nos, ut haec sunt tempora, bene valemus. Literas tuas exspecto. Salutabis Villetium,14) Veracem, Varronium, lo) Areneum caeterosque nostros. Te Dominus cum tuis fratribus in ea statione in qua te posuit quam diutissime episcopum vigilemque velit esse ad nominis sui gloriam suorumque salutem. Tuus Claud. Tubinus.16) f. 27 eum Lausannensem dicit sutorem qui 8. S. exemplaria in Galliam portaverat 13) Mem* de Conde I. 593: Le Card. de Lorraine se devroit souvenir de l'histoire d'Estienne Poncher archevesque de Tours, son grand suppost, lequel fut frappe de la main de Dieu en une jambe a laquelle le feu se prit, et combien qu'elle lui fut couppee toutesfois le feu passa ouitre et se prit par tout son corps sans qu'on y peust remedier, tellement que dans trois jours il mourut reniant et blasphemant Dieu. Constat autem hunc mortuum esse Id. Mart 1553. (Gallia chr. T. XIV. Par. 1856. p. 135.) Iam habes epistolae natales! 14) Galiffe III. 494. 15) Ami Varro ex Ducentis 1552 in Senatu 1569 et Syndicus obiit 1593. {Id. III. 476.) 16) Manus quum eadem sit ac ea quae scripsit m codice procedentem (N* 2750) autorem credimus Claudium Villiers alias Loiseleur,