52:413 413 CAPUT I. 414 mentium seductores, maxime qui sunt ex circumcisione, 11. quibus oportet obturare os: qui totas domos sub" vertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. 12. Dixit quidam ex ipsis, proprius eorum propheta^ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. 13. Testimonium hoc est verum. 10. Sunt autem. Postquam communem regulam praescripsit, quae ubique observanda est : quo tamen ad eam servandam magis intentus sit Titus, peculiarem necessitatem illi proponit, quae urgere ipsum prae aliis debeat. Admonet enim, illi negotium esse cum multis refractariis et indomitis capitibus, multos esse ventosos et vana garrulitate inflatos, multos impostores: deligendos proinde ex opposito esse duces qui ad resistendum idonei sint ac bene instructi. Nam si filiis huius saeculi pericula curam ac vigilantiam augent: turpe esset, dum omnia molitur Satan, nos quasi rebus pacatis securos torpere. Immorigeri. Pro quo vetus interpres reddidit inobedientes: Erasmus, intractabiles. Significat autem eos qui in ordinem se cogi non sustinent, ac subiectionis iugum excutiunt. Vaniloquos appellat non falsorum dogmatum autores, sed qui ambitiosae ostentationi dediti inanes tantum argutias sectantur. MaTaioXoyta enim utili ac solidae doctrinae opponitur. Itaque frigidas omnes speculationes et nugatorias comprehendit, quae meris tantum ampullis turgent, quum ad pietatem timoremque Dei nihil conducant. Qualis est hodie in papatu tota scholastica theologia. Eosdem tamen simul vocat mentium seductores: nisi malis de diversis accipere: sed ego eosdem puto designari, quia eiusmodi nugarum magistri suis illecebris mentes hominum demulcent et quasi incantant, ne amplius admittant salubrem doctrinam. Dicit eos maxime esse ex Iudaeis: quia magni interest, ab omnibus tales pestes cognosci. Neque enim audiendi sunt qui parcendum paucorum famae causantur, ubi agitur magnum totius ecclesiae periculum, et eo nocentior erat gens illa, quae se aliis propter generis sanctitatem praeferebat. Haec igitur ratio est cur acrius Iudaeos Paulus vexet, ut illis adimat nocendi facultatem. 11. Quibus oportet obturare os. Ergo in excubiis esse decet bonum pastorem, ne pravas ac noxias doctrinas serpere tacitus sinat: neve improbis moram concedat eas spargendi. Sed quaeritur qul fieri possit ut obstinatos et praefractos tacere cogat episcopus. Neque enim tales, utcunque ratione victi sint, tamen conticescunt: imo saepe quo apertius convicti sunt ac fracti, redduntur petulantiores. Praeterquam enim quod crescit et accenditur malitia, ad impudentiam se prostituunt. Respondeo, ubi verbi Dei gladio prostrati, ac vi veritatis con-