7:412 fontibus ipsis peterent. Saltem ne posthac Romanensibus molesti sint, hoc decreto abunde provisum est. Nonne hoc est Graeciam totumque Orientem subigere? Unum adhuc deerat: semper enim emergunt homines morosi, quibus satisfieri aliter nequit, nisi scripturis probetur quod vertitur in quaestione. Sunt alii nimium perspicaces, qui etiam in vulgata translatione arma reperiunt, quibus ad lacessendum papatum instruantur. Ne quid inde accipiant damni, optimum remedium excogitant, dum sibi legitimam adiudicant scripturae interpretationem. Quis iam male providos existimet? qui uno capite huc perveniunt, ut quidvis habeant ex scriptura probatum: et nullo scripturae testimonio quantumvis contrario urgeantur. Nam si confessio probanda est: in promptu erit illud: Ostendite [pag. 95] vos sacerdotibus. Si quaeratur, an ad mortuorum intercessionem confugiendum sit, statim illud occurret: Ad aliquem sanctorum convertere. Item: Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Nec purgatorium destituetur certo fundamento, quia scriptum est: Non exibit inde, donec solverit ultimum quadrantem. Denique, licebit quidlibet ex quolibet facere. Quum antehac eiusmodi testimonia proferebant, iam erant pueris quoque ipsis ridiculi: nunc ius authenticae interpretationis scrupulum omnem, si illis creditur, eximet. Quod autem tam clarum aut firmum testimonium illis contra obiicietur, quod non eludent? Impune enim qualicunque cavillo se expedient. Adversus contrarias rationes hic oppositus erit murus aheneus: Tu quis es, qui ecclesiae interpretationi obstrepis? Hoc scilicet est, quod vulgari proverbio inter se praedicant, scripturam esse nasum cereum: quia converti possit in omnes formas. Si eiusmodi postulata mathematicis darentur, non modo ex cubito palmum facerent: sed stadium evincerent cubito brevius, donec miscerent coelum terrae.2) Quid ergo cum hac victrice, et iam quasi triumphali sessione nobis agendum est? nempe, ut stando discutiamus istos fumos. Quod ad traditiones attinet: scio illarum non raram fieri mentionem a vetustis scriptoribus: sed non eo consilio, ut fides [pag. 96] nostra extra scripturas excurrat, in quibus ipsam perpetuo includunt. Ritus tantum quosdam apostolis referunt acceptos: quorum pars ab illis 1) festum proximum. Indictio futurae sessionis legitur in ed. Gottmgensi Tom II. p. 20. 2) Haec postrema absunt a textu gallico.