37:412 nostris, ut coram Deo putida ac foetida sint. Sed hoc mihi videtur alienum a prophetae sententia, quum de toto genere humano non loquatur: atque eorum querimoniam describat, qui in exsilium missi iram Domini in se sentiebant: ideoque se cum iustitiis suis panno inquinato similes esse fatebantur. Ac primum hortatur ipsos ad confessionem peccati sui, ut reatum suum agnoscant; deinde, ut nihilominus veniam a Deo postulent, cuius impetrandae ratio est, quod dum miserabiles et calamitosos nos esse querimur, simul nos iustas scelerum nostrorum poenas dare agnoscimus. Et decidimus. Pulcherrima comparatio est, qua ostenditur homines marcescere omnino ac concidere, quum iratum sibi Deum sentiunt, quemadmodum praeclare descriptum est Psal. 90 (v. 5) et 103 (v. 15), idque etiam cap. 40 notavimus. Merito ergo foliis comparamur, quos iniquitates, tanquam ventus, abripiunt. 6. (Non est qui invocet.) Confirmat id quod antea dictum est. Hortatur enim fideles, tametsi gravis illa Dei ultio videretur, tamen ut se eiusmodi poena dignos esse statuant. Commemorat autem gravia peccata: et quoniam longum fuisset omnia sigillatim referre, fontem ipsum designat, ac neglectum Dei cultum esse dicit. Nam invocationis nomine comprehendit universum cultum Dei, ut satis usitatum est scripturis: quoniam hoc praecipuum est in colendo Deo ut ipsum invocemus, ac fiduciae in ipsum nostrae testimonium demus. Certum quidem est preces et vota semper fuisse in usu : sed quia cor remotum erat, fictas omnes caeremonias pro nihilo ducit. Idque clarius explicat proxima particula, ubi dicit neminem serio animum adiicere et operam dare quaerendo Deo: sed omnes diffluere, suaque segnitie dissipari. Ac primo quidem ostendit nihil magis esse optabile quam ut penitus Deo simus coniuncti. Nam quum sumus ab ipso alieni, omnia nobis infeliciter cedere necesse est. Sumus autem tardi et segnes natura : quamobrem stimulis opus habemus ad nos excitandos. Quum pigritiae nostrae indulgeamus natura, audiendum est consilium prophetae, ne omnino torpeamus: quia fiet tandem ut nos vicissim repudiet vel prae fastidio abiiciat. Describit enim propheta deploratum populi statum, in quo nullum quaerendi Dei studium, nulla cordis ad pietatem excitandi ratio erat. Tabescere. Iterum queruntur se obrui mali gravitate, nec quidquam allevationis obtinere a Deo. Nam totius populi nomine haec praedicat Isaias: ac precatur Deum, ne in tantis miseriis ipsum diutius tabescere sinat. 7. (Et nunc Domine.) Postquam de miseriis suis conquesti sunt quibus prope obruti erant, iam apertius veniam a Domino et malorum allevationem petunt, et maiore fiducia obiiciunt Deo se tamen esse eius filios. Sola enim adoptio ad bene spe-