20:412 differendam censerent. Verum, ut ego quidem arbitror, fatalis haec est regni periodus. Domestico tumultu quassatum, externa vi impulsum, ruinam minatur, et rex ferrum quo se defendere deberet in propria vertit viscera. Nam ne inanes esse putes conatus, eo prorupit Cardinalis Borbonii stoliditas, ut ante annos decem Lutheranum in Gallia nullum fore audientibus multis pro 'sua sanctitate sanctissime deieraret. Ago vero et agam Deo meo gratias qui, dum ex elato supremoque superbiae gradu regnum hoc deiiciat, tantisper dum effundit iram suam suos subtrahit et vocat in sinum gremiumque suum. Causam persequutionis huius vides quae praetendatur : potissima et quae unica impellat avaritia est horum idolum. Nam meretrici in redemptionem generi, et his sicariis e Christianorum spoliis 200 M. coronatorum promissa sunt.6) Nec iam bonis fortunisque contenti sunt: sanguinem vitamque expetunt, et quia intus eos cruciat conscientia, ratam certamque non putant fore proscriptionem nisi qui queri possit supersit nemo. Ducenti et amplius locupletes designati ad caedem, e quibus consiliarii sunt xv (ut aiunt) notae spectataeque virtutis. Qui hos iugulent excruciatos assueti caedibus gladiatores lecti sunt ex universo senatu, quorum potissimum superioribus annis perspecta est crudelitas, detestante et imprecante optimo quoque. Nam si quis stolidus, si quis impius, in id concilium vocatus est: quum facilius nihil sit quam a magistris nostris oculis designatum reum mortis sontemque dicere, nec gratius ullum iucundiusque Deo, ut aiunt, tot sordium corruptionumque piaculum quam huiusmodi xa^dq^axa. Quin et ipse praeses secundus,7) professus hostis nominis christiani, cuiusque toga christiano sanguine tincta imbutaque est, horret apertum scelus, et iussus praeesse conscelerato illi concilio, rem non dissimulandam ait: non enim agi de stabilienda religione, sed ut innocentum fortunis et opibus paucorum expleatur avaritia, aut sanguine satietur ulciscendi libido. Senatus universus, sponte sua coactus, conquestus est graviter non sibi more maiorum permissum delectum eorum qui de haeresi et capitis causa cognoscerent. Ita damnari religionis hoc praeiudicio universum ordinem, vel delectos qui ad aliorum praescriptum nutumque iudicarent. Missi sunt ad regem cum mandatis praesides: quae res suspensum tenet concilium. 6) Etiam haec alibi non referuntur. Be Cardinalis et Dianae avaritia multa tradunt autores (cf. Sleidanum, Thuanum, Sarpium) et scortum illud regem impulisse ut sibi damnatorum bona adiudicaret (Soldan L 233.) 7) Quis hic fuerit nescimus. Primus praeses fuit famosus ille Petrus Liset cui Beza monumentum exstruxit aere perennius.