55:411 411 EPIST. IACOBI 412 pore usus est, praesenti et praeterito. Praesens quidem potentiam significat et facultatem: praeteritum vero, usum vel experientiam, merito hinc concludit, plenam esse linguam mortifero veneno. Etsi autem haec omnia primo loco ad circumstantiam praesentis loci referre convenit, quod nimis praepostere in alios magisterium sibi usurpent qui laborant deterrimo vitio: tenenda tamen est simul doctrina universalis, Si vitam recte componere volumus, corrigendae linguae summam operam esse dandam: quia nulla pars hominis est nocentior. 9. Per ipsam benedicimus. Hoc mortiferi veneni luculentum est specimen, quod prodigiosa levitate se ita transfigurat. Nam quum simulet Deo se benedicere, protinus illum in imagine sua exsecratur, nempe dum homines maledicit. Nam si benedicendus est Deus in universis operibus suis, id praesertim valere in hominibus debet: in quibus peculiariter relucet imago eius et gloria. Hypocrisis igitur non ferenda est, quum eandem linguam vertit homo in Dei laudem et execrationem hominum. Proinde nulla potest esse Dei invocatio, et laudes eius cessare necesse est, ubi regnat maledicentia. Haec enim impia est nominis Dei profanatio, quum lingua in fratres virulenta ipsum sub laudis specie usurpat. Quare ut rite illum laudemus corrigendum est in primis maledicentiae adversus proximos vitium. Interim tenenda quoque est particularis doctrina, virulentiam suam detegere austeros istos censores, qui postquam suaviter Deum laudarunt, subito evomunt adversus fratres quidquid fingi potest maledictionum. Si quis obiiciat, deletam Adae peccato fuisse Dei imaginem in humana natura fatendum quidem est fuisse misere deformatam, sed ita ut lineamenta adhuc quaedam appareant. Iustitia et rectitudo, bonique appetendi libertas sublata est: sed manent praeclarae multae dotes quibus bestias praecellimus. Ergo qui Deum vere colit atque honorat, in hominem contumeliosus esse verebitur. l l . An fons. Similitudines istas adducit, ut ostendat linguam maledicam portentum quoddam esse, alienum a tota natura, et quod ordinem a Deo ubique positum evertit. Nam quae contraria sunt, Deus sic distinxit, ut res inanimatae nos a confusa permixtione, qualis est in lingua duplici, absterrere debeant. 13. Quis sapiens et intelligens inter vos? ostefir dat ex honesta conversatione opera sua in mansuetudine sapientiae. 14. Si vero aemulationem amaram habetis, et contentionem in corde vestro, ne gloriemini, et mentiamini adversus veritatem. 15. Non est haec sapientia de sursum veniens: sed terrestris, animalis, daemoniaca. 16. Ubi enim aemulatio et contentio, ibi perturbatio, et omne pravum opus. 17. Quae autem