5:411
RESPONSIO
ut
res,
quae
sedari
amice
alioqui
poterat,
in
tale
certamen
exarserit.
Quanquam
autem
in
tanta
rerum
conturbatione
varia
fuerunt
hominum
iudicia,
iam
tamen
omni
timore
sum
liberatus,
postquam
ad
tuum
tribunal
adstamus,
ubi
aequitas
cum
veritate
coniuncta
non
nisi
secundum
innocentiam
pronunciare
potest.
En,
Sadolete,
non
quam
tibi
ad
nos
praegravandos
comminisci
libuit
causae
nostrae
actionem,
sed
quam
esse
verissimam
et
nunc
boni
cognoscunt,
et
omnibus
creaturis
in
illo
die
patefiet.
Neque
vero
iis
etiam,
qui
praedicatione
nostra
edocti,
ad
eandem
nobiscum
causam
accesserint,
deerit
quod
pro
se
loquantur,
quando
haec
cuique
parata
erit
defensio:
Ego,
Domine,
ut
a
puero
fueram
educatus,
christianam
semper
fidem
professus
sum.
Ipsius
autem
fidei
rationem
non
aliam
initio
habui,
quam
quae
tunc
passim
obtinuerat.
Verbum
tuum,
quod
instar
lampadis
praelucere
universo
populo
tuo
debuerat,
ademptum,
vel
certe
suppressum
nobis
erat.
Et
ne
quis
maiorem
lucem
desideraret,
[fol.
43]
insederat
omnium
animis
ista
persuasio,
coelestis
illius
arcanaeque
philosophiae
inquisitionem
paucis
melius
delegari,
a
quibus
oracula
peterentur:
plebeiis
ingeniis
non
altiorem
intelligentiam
convenire,
quam
ut
se
ad
ecclesiae
obedientiam
subigerent.
Rudimenta
autem,
quibus
fueram
initiatus,
eiusmodi
erant,,
ut
nec
me
ad
legitimum
numinis
tui
cultum
satis
instituerent:
neque
mihi
ad
certam
spem
salutis
viam
expedirent:
nec
me
bene
ad
officia
formarent
christianae
vitae.
Te
quidem
unum
pro
Deo
meo
colere
didiceram:
sed
quum
me
penitus
fugeret
vera
colendi
ratio,
in
primo
statim
ingressu
excidebam??Credebam,
ut
fueram
edoctus,
filii
tui
morte
me
redemptum
esse
ab
obligatione
aeternae
mortis
:
sed
eam
imaginabar
redemptionem,
cuius
virtus
nequaquam
ad
me
perveniret.
Exspectabani
futurum
resurrectionis
diem,
sed
cuius
memoriam,
velut
rei
infaustissimae,
abominarer.
Atque
hic
sensus
non
mihi
privatim
domi
natus
erat,
sed
ex
ea
doctrina,
quae
tum
a
populi
christiani
magistris
populo
passim
tradebatur,
conceptus.
Clementiam
erga
homines
tuam
praedicabant
illi
quidem,
sed
non
nisi
eos,
qui
se
dignos
praebuissent.
Dignitatem
porro
in
operum
iustitia
collocabant,
ut
ille
demum
in
gratiam
abs
te
reciperetur,
qui
se
tibi
operibus
conciliaret.
Nec
dissimulabant
tamen
interim,
miseros
esse
nos
peccatores,
et
qui
saepe
carnis
infirmitate
laberemur.
Proinde
communem
oportere,
omnibus
esse
salutis
portum,
tuam
misericordiam:
sed
enim
eius
obtinendae
hanc
demonstrabant
rationem,
si
pro
offensis
tibi
satisfieret.
Tum
satisfactio
nobis
iniungebatur:
primum
ut
confessi
sacerdoti
omnia
peccata
veniam
absolutionemque
supplices
peteremus;
deinde
ut
bonis
operibus
malorum
memoriam
apud
te
deleremus;
postremo,
ut
ad
sufficiendum,
quod
nobis
deesset,
sacrificia
expiationesque
|