|
47:411
411
IN
EVANGELIUM
IOANNIS
412
iudicio
sentiunt,
qui
locum
hunc
restringunt
ad
magistratus
officium.
Stultam
enim
Pilati
arrogantiam
castigat
Christus
his
verbis,
quia
perinde
se
extollat
tanquam
potestas
eius
non
a
Deo
esset,
ac
si
dixisset:
Tu
omnia
perinde
tibi
sumis,
ac
si
non
semel
Deo
reddenda
esset
ratio.
Atqui
non
sine
eius
providentia
factus
es
iudex.
Cogita
ergo
coeleste
eius
tribunal
tuo
esse
superius.
Nulla
aptior
admonitio
inveniri
potest
ad
reprimendam
eorum
intemperiem,
qui
aliis
praesunt,
ne
iure
suo
abutantur.
Pater
omnia
sibi
licere
in
filios
putat,
maritus
in
uxorem,
dominus
in
servos,
princeps
in
populum,
nisi
quum
in
Deum
respiciunt,
qui
certa
lege
eos
dominari
voluit.
Propterea
qui
me
tradidit
Putant
Iudaeos
maioris
culpae
reos
fieri
quam
Pilatum,
quia
scelerato
odio
et
perfida
malitia
contra
iustum
grassentur,
et
quidem
privati
homines,
nec
legitimo
imperio
praediti.
Ego
vero
aliter
hac
circumstantia
gravius
et
minus
excusabile
esse
eorum
crimen
existimo,
quia
imperium
divinitus
constitutum
suae
libidini
servire
cogunt.
Magnum
enim
sacrilegium
est
sancta
Dei
ordinatione
ad
quodvis
nefas
abuti.
Iure
detestabilis
est
latro,
qui
miserum
viatorem
iugulat
manu
sua,
sed
qui
praetextu
iudicii
insontem
occidit,
magis
sceleratus.
Caeterum
non
amplificat
illorum
crimen,
ut
Pilatum
sublevet:
neque
enim
hunc
cum
illis
comparat,
quin
potius
eodem
reatu
simul
omnes
constringit,
quia
sanctam
potestatem
pariter
contaminant.
Hoc
tantum
est
discrimen,
quod
directe
petit
Iudaeos:
Pilatum
vero,
qui
obsequitur
eorum
libidini,
oblique
taxat.
12.
Ex
eo
quaerebat
Pilatus
dimittere
eum.
Iudaei
autem
clamabant,
dicentes:
Si
hunc
dimittis,
non
es
amicus
Caesaris:
quisquis
se
regem
facit,
contradicit
Caesari.
13.
Pilatus
ergo,
quum
audisset
hunc
sermonem,
adduxit
foras
Iesum
et
sedit
pro
tribunali,
in
loco
qui
dicitur
Lapidibus
stratus,
hebraice
autem
Gabbatha.
14.
Erat
autem
parasceue
paschae,
hora
fere
sexta:
et
dicit
Iudaeis:
Ecce
rex
vester.
15.
Illi
autem
clamarunt:
Tolle,
tolle,
crucifige
eum.
Dicit
illis
Pilatus,
regem
vestrum
crucifigam?
Responderunt
sacerdotes:
Non
habemus
regem
nisi
Caesarem.
16.
Tunc
ergo
tradidit
eum
illis
ut
crucifigeretur.
Acceperunt
autem
Iesum
et
abduxerunt
12.
Ex
eo
quaerebat
Pilatus.
Quamvis
nec
cordate
se
gerat
Pilatus
et
ambitione
magis
quam
iustitiae
studio
regatur
ideoque
misere
vacillet,
laudanda
tamen
eius
modestia,
quod
severe
a
Christo
reprehensus
non
succenset,
imo
ad
eum
liberandum
magis
inclinat.
Iudex
est,
et
tamen
mansueto
animo
reum
patitur
esse
censorem
suum.
Vix
certe
centesimus
quisque
reperietur,
qui
obiurgationem
tam
placide
ab
aliquo
aequali
suo
ferat.
|