32:411 411 PSALMUS CXLV. 412 evanescere. Et primo quidem a liberis incipit, in quibus soyeveiav laudare volens, masculos plantis comparat quae in adolescentia creverunt: quia arbores nisi mature grandescant, dum adhuc tenerae sunt, vix unquam acquirunt proceritatem. Puellas similes esse dicit angulis bene et a ff abr e excisis, ut speciosum aedificium faciant: quasi diceret, elegantia et splendore domum ornare. Porro sobolem generosam et bene moratam primo loco poni inter terrena Dei beneficia, mirum non est, qua de re alibi fusius disseruimus. Caeterum quum loquatur David in persona totius populi suasque fortunas communibus permisceat, hinc colligimus minime privatis suis commodis fuisse addictum. 13. (Becessus nostri pleni, exeuntes.) Vertunt alii penuaria: quod non repudio. Sed quum nomen ab eadem radice deductum sit a qua pftj, quod proximo versu habuimus, ad etymologiam melius congruere visum est quod verti, nempe recessus plenos esse. Participium QWfiU transitive quidam accipiunt, et vertunt producentes: sed eodem fere redit sensus, quod scilicet scaturiat omnis bonorum copia ex angulis omnibus. Porro ubi dicitur p bti ]ID mihi potius videtur multiplex et distincta notari bonorum varietas, quam quod quidam interpretes volunt tam uberem proventum affluere ut misceantur species, et ex immodica abundantia confusus acervus fiat. Nihil enim opus est confugere ad duram illam hyperbolen: et verba diserte aliud sonant: quia si confusa fuisset congeries, dicendum simpliciter erat ]i ]i. Summa igitur est, populum non solum tritico, sed omni frugum genere ita esse locupletem, ut recessus omnes, quantum ad satietatem sufficit, quavis specie abundent. 14. (Boves nostri.) 73D Hebraeis proprie est portare. Unde D^HIDS quidam accipiunt pro robustis: quia nisi bene nervosi essent boves, non essent pares ad vecturam vel onus trahendum. Alii tamen oneratos pinguedine intelligunt. Qua de re non adeo laboro, quia ad summam rei non admodum interest. Potius hoc notatu dignum, hoc nomine laudari paternam Dei indulgentiam erga suos, quod minimis quibusque eorum commodis prospicere non gravatur. Ergo sicuti proximo versu, pecudum et ovium foecunditatem adscripsit Dei gratiae, ita nunc dicit ab eo saginari boves, ut sciamus nullam vitae nostrae partem negligi. Quia vero parum prodesset affluere omni rerum copia, nisi ea frui liceret, subiicit Dei quoque beneficio quietum et tranquillum esse populum. Ac primo per rupturam non dubito hostiles incursus notari: quasi diceret, hostes non perrumpere violenter effractis portis vel muris. Egressum miror cur plerique accipiant pro exsilio: ac si dixisset, non rapi nec trahi populum extra patriae suae fines. Simpliciter enim (meo iudicio) docere voluit opus non esse eruptione aliqua ad