20:411 411 EPISTOLA 4164 412 edicto rursus iudicare iussum: quod pridie Id. Mart. promulgatum est, 2) a Cardinali vero nominatim delecti qui iudicarent. Itaque nefarius ille tot sibi satellites carnificesque delegit, per quos Christum membratim excruciet atque equuleis, cruce, ignibus, omnique tormentorum diritate conficiat, adversante et nequidquam praemonente magistro equitum,3) qui tam potentes nationes irritare vehementius, aut non satis fidas amicasque exasperare, aut pacatum Galliae statum turbare tumultibus, periculosum affirmarat hoc tempore. Nam constare sibi treis e quatuor Galliae partibus aut infectas haeresi aut Lutheranis favere. Prius enim Guisius, Cardinalis istius frater, a quo sermonis huius initium factum, dixerat Vascones, qui Me tis in praesidio sunt, palam profiteri religionem christianam, et e reliquis, quo quisque fortior esset et ad omnia mandata paratior, eo constantius asserere hoc dogma.4) Autorem quendam cohortis praefectum, Favas nomine, qui ipse fortissime pro Rege dimicans interiisset. Metis desolata iacere templa, missas paucas aut nullas ferme celebrari. Versari passim inter militum manus Lutheranorum libros dum excubias agerent aut essent in statione. Hic Cardinalis, ni Rex quam primum medeatur, desperata omnia dicere, et ab ipsis fundamentis ruiturum regnum. Remedium afferre salutare et necessarium, caedem scilicet et proscriptionem, praesertim nobilium, qui sua studia non magnopere dissimularent: serpens hoc venenum ne longius evagetur per nobilitatem gallicam, ferro coercendum et ignibus. Ita apud fascinatum carmine meretricio 5) omnique superstitione regem plus valuit autoritas istius venefici quam prudens aliorum consilium, qui commodius in tempus, quum nullus externus metus cohiberet, caedem bonorum severoyent en leur confession de foy. (Hist. des choses mem. 1599. p. 7.) On 1'appelloit la chambre ardente. (Hist. eccl I. 68.) Elle estoit comme une fournaise vomissant le feu tous les iours (ibid. 100). 2) Talis edicti mentionem factam alibi non reiecimus, nisi illud de quo Thuanus I. 262 edit Aurel 1626: Mense Martio 1551 lex de praesidiali iurisdictione in senatu Parisiensi et aliis regiis curiis recitata est et frementibus patribus promulgata. Ea in omnibus praefecturis consiliariis ad minimum septem summum iudicium de omnibus civilibus litibus tribuitur . . . Id Card. Lotaringo instigante factum. Verum hic de haereticis nihil Aliud edictum renouvelant les anciens contre ceux de la Religion, attribuant la cognoissance de ceux qui sentiroient mal de l'Eglise Romaine a tous iuges presidiaux en dernier ressort (Hist. eccl I. 84) datum fuit a. d. V. Cal Iul 1551 et a. d. III. Non. Sept a Parlamento receptum. (Popelin. I. 6; Recueil des Actes du Clerge de France P. 1771. I. 1101; Raag, Pieces p. 17; Soldan L 228.) 3) Le connetable de Montmorency. 4) Ergo haec ep. scripta est post captam Metensium urbem. Caeterum de iis quae hic narrantur nihil alibi, ne apud Meurisse quidem. (Hist de l'heresie dans Metz. 1670.) 5) Alludit ad Dianam Pictaviensem.