9:410 designari. Sic etiam paulo post : Ut credant patrem et filium in suis quemque nominibus et personis. Ubi autem essentiae fit mentio, sermonem docet nihil aliud esse quam Deum. Quare Tertullianum, qui totus nobter est, committere nobiscum in certamen volens, non minus tuam impudentiam quam inscitiam prodis. Simplicior quidem confessio et docendi forma [pag. 89] nos oblectaret: sed quia ad crepandas horribiles blasphemias te impulit Satan, nos officii ratio ad hanc sanae doctrinae defensionem impulit ac coegit. Dominus ambitione et superbia te purget, subigat tuam contumaciam, pravam curiositatem corrigat: quo te mansuetum et docilem veris monitionibus incipias praebere: alioqui te compescat. Hoc responso accepto, etsi in eadem qua coej perat petulantia audacter ad dies aliquot perrexit, sicuti ex eius conviciis apparet: ubi tamen secum propius expendit, se intemperanter furendo nihil aliud quam iudicum animos magis exasperare, repente exterritus, deposita priore fiducia ad preces se convertit, ac poenitentiae simulationem: quemadmodum ex subiecta narratione patet. BREVIS SENTENTIA VALENTINI GENTILIS ANTE ADMISSAM CONFESSIONEM DOMINI CALVINI DE TRINITATE. Equidem putabam primam personam patris in unica essentia esse sophisticam, atque ideo hoc sensu excludendam a mysterio trinitatis. Nam si pater esset individuum in essentia simile verbo, non diceretur vere neque [pag. 90] solus pater, neque ingenitus, neque principium totius trinitatis. Praeterea eiusmodi sententia quaternitatem potius, quam trinitatem videretur constituere. Quod sic probari potest: Unica illa essentia, quum absque consideratione personarum sit ex semetipsa verus Deus, et unaquaeque trium personarum sit essentialiter Deus: sequitur ergo quaternitas non trinitas. Quamobrem existimabam patrem esse ipsam unicam essentiam, verbum autem splendorem gloriae Dei, et impressam imaginem subsistentiae illius, hac ratione a patre distinctum, quod pater (ut ait Christus) est solus verus Deus et essentialiter, id est informator individuorum: verbum vero, filius simul et verus Deus, neque duo dii tamen: sed unus Deus. Haec erat summa sententiae meae de vero patre, veroque filio. Nam de spiritu sancto nulla erat quaestio, et tamen confessioni domini Calvini subscripsi. Valentinus Gentilis manu propria.