55:410 lingua rotam nativitatis nostrae. Ac humanae quidem vitae cursum rotae comparat. Teveotv, quemadmodum prius, pro natura accipit. Sensus autem est: Quum alia vitia vel aetate vel temporis successu corrigantur, vel saltem non occupent totum hominem, vitium linguae spargi ac grassari per omnes vitae partes. Nisi forte inflammationem pro violento impulsu accipere quis malit: quia Fervidum vocamus, quod rapitur cum violentia. Et sic de rotis loquutus est Horatius: fervidas enim in certamine curuli appellat ob rapidam celeritatem1). Ita sensus esset, linguam similem esse equis indomitis: quia hominem, sicuti illi currum, praecipitem sua protervia rapiat. Quum a gehenna dicit inflammari, perinde est ac si diceret, linguae intemperantiam esse flammam ignis inferni. Quemadmodum enim profani poetae fingunt sceleratos afflari furiarum facibus: ita verum est, Satanam tentationum flabellis, malorum omnium ignem in mundo accendere: sed Iacobus significat ignem a Satana immissum, a lingua facillime concipi, ut protinus ardeat. Breviter idoneam esse recipiendo, fovendo, et augendo gehenae igni materiam. 7. Omnis enim natura ferarum et volucrum et serpentum et marinorum a natura humana domatur, et domita est: 8. linguam vero nullus hominum domare potest, incoercibile malum, plena veneno mortifero. 9. Per ipsam benedicimus Deum et patrem: et per ipsam exsecramur homines ad similitudinem eius factos. 10. Ex eodem ore procedit benedictio et maledictio. Non convenit, fratres mei, haec ita fieri. l l . An fons et eodem foramine eiicit dulce et amarum? 12. Non potest, fratres mei, ficus oleas proferre, aut vitis ficus: sic nullus fons salsam et dulcem gignere aquam. 7. Omnis enim. Confirmatio est proximi membri. Nam in lingua Satanam mira quadam efficacia regnare ex eo probat, quod nullis modis in ordinem cogi potest: idque adductis comparationibus amplificat. Nullum enim tam saevum aut violentum animal esse dicit quod non dometur hominum industria. Pisces, qui alium quodammodo orbem incolunt: aves, qnae tam mobiles sunt ac vagae: adeoque serpentes generis humani inimicos, interdum cicurari. Ergo quum lingua cohiberi nequeat, arcanum quendam gehennae ignem illic subesse ac latere oportet. Quod de feris beluis, serpentibus, aliisque tradit, non est de omnibus intelligendum: satis est quod ex ferocissimis bestiis quasdam hominum ars subegit in obsequium: similiter quod serpentes interdum cicurantur. Ideo utroque tem- *) Od. 1. libri I.