5:410
tuae
abnegatione.
Quidvis
autem
potius
subeundum
esse
censui,
quam
ut
ad
nefariam
istam
pactionem
descenderem.
Nam
Christus
ipse
tuus
nobis
edixit,
etiam
si
coelum
terrae
permisceatur,
oportere
tamen
verbum
tuum
aeternum
permanere
(Matth.
24,
35).
Neque
vero
dissidere
me
ab
ecclesia
tua
putabam,
quia
mihi
cum
primoribus
illis
bellum
erat.
Nam
et
per
filium
et
per
apostolos
praemonueras,
ad
eum,
locum
emersuros,
quibus
consentiendum
minime
esset.
Non
de
extraneis
ille
hominibus,
sed
iis,
qui
se
pro
pastoribus
venditarent,
praedixerat,
fore
lupos
rapaces
et
pseudoprophetas,
simulque
mandaverat
ut
caverem
(Matth.
7,
15).
Ubi
cavere
iubebat,
an
ego
manum
praebuissem?
Nele
magis
pestilentes
fore
ecclesiae
tuae
hostes
denunciabant
apostoli,
quam
intestinos
qui
sub
pastorum
titulo
delitescerent
(Act.
20,
29;
2
Petr.
2,
1
;
1
Ioann.
2,
18).
Quos
pronunciabant
esse
[fol.
42]
habendos
pro
hostibus,
ab
iis
cur
dubitassem
me
seiungere?
Erant
mihi
in
oculis
prophetarum
tuorum
exempla,
quibus
videbam
tantas
fuisse
contentiones
cum
saeculi
sui
sacerdotibus
ac
prophetis:
quos
certe
constat
fuisse
in
populo
israelitico
ecclesiae
praesules.
At
non
ideo
habentur
pro
schismaticis
prophetae
tui,
quod
dum
collapsam
religionem
instaurare
volunt,
illis
summa
vi
repugnantibus
non
cesserint.
Manebant
ergo
in
vera
ecclesiae
unitate,
quum
a
sceleratis
sacerdotibus
diris
ominibus
l)
devoverentur,
quum
indigni
censerentur,
qui
locum
inter
homines,
nedum
inter
sanctos
haberent.
Eorum
ergo
exemplis
confirmatus
sic
constiti,
ut
nihil
me
illae
de
ecclesiae
desertione
obnunciationes
minaeve
territarent,
quo
minus
constanter
intrepideque
pergerem
iis
adversari,
qui
sub
pastorum
persona
plus
quam
impia
tyrannide
ecclesiam
tuam
disperdebant.
Eram
enim
mihi
optime
conscius,
quanto
uniendae
ecclesiae
tuae
studio
flagrarem,
modo
concordiae
eius
vinculum
esset
tua
veritas.
Qui
subsequuti
sunt
motus,
ut
a
me
non
sunt
excitati,
ita
non
est
cur
mihi
imputentur.
Scis,
Domine,
res
etiam
ipsa
apud
homines
testata
est,
ut
nihil
quaesierim,
quam
verbo
tuo
controversias
omnes
dirimi,
quo
coniunctis
animis
utraque
pars
ad
stabiliendum
regnum
tuum
conspiraret:
ut
non
detrectarim,
vel
capitis
mei
dispendio,
pacem
ecclesiae
restitui,
si
frustra
tumultuari
deprehensus
forem.
Quid
autem
adversarii?
Nonne
protinus
ad
ignes,
ad
cruces,
ad
gladios
furiose
procurrerunt?
Nonne
unicum
sibi
praesidium
in
armis
et
saevitia
esse
iudicarunt?
Nonne
ad
eundem
furorem
omnes
ordines
instigarunt?
Nonne
omues
pacificationis
rationes
respuerunt?
Eo
factum
est,
1)
Sic
sola
princeps
cum
Gallo
qui
vertit:
ia
soit
ce
qu'ilz
fussent
maudictz
de
grandes
maledictions.
Caeteri
libri
omnes:
omnibus.
|