37:410 Nam in reputandis Dei operibus hoc solenne piis ac tritum est, ut a specie una ad totum genus transeant. Ita unum hoc tam insigne divinae bonitatis exemplum prophetae mentem altius rapere potuit, ut immensam illam bonorum affluentiam, quae fidelibus in coelo est recondita, secum volveret! Imo clare perspicimus, sub hoc elogio comprehendi foedus gratuitum quo sibi filios Abrahae in spem aeternae vitae Deus adoptavit. Summa huc redit, quum tanta sit Dei bonitas et potentia, non est quod ei diffidamus: sed ita reposita in eo esse debet fiducia nostra, ut speremus eum certo adfuturum esse. Atque huc spectant beneficia illa praeclara quae hic a propheta commemorantur. 4. (Occurristi.) Pergit in eodem argumento. Deplorat enim populus fortunam suam, quod in adversis nihil sentiat allevationis, quum tamen patribus olim Deus manum porrigere solitus esset. Loquuntur ergo fideles in hunc modum: Solebas occurrere patribus nostris, nunc facies tua a nobis aversa est: et quia te invocando nihil proficimus, videris inexorabilis: unde ista varietas, quasi mutata natura alius nunc esses quam fuisti? Subiungunt deinde, et fatentur se merito poenas dare, quia peccarunt. Prius admonui nihil omnino melius esse in adversis, quam si beneficiorum Dei recordemur: nec eorum tantum quae ipsi experti sumus, sed etiam quae a scriptura referuntur. Nec enim firmiore clypeo muniri possumus adversus omnis generis tentationes. Perperam hunc versum, meo iudicio, exponunt, qui haec coniunctim legenda putant, laetanti et facienti iustitiam: quasi dixisset, Occurristi iis qui voluntarie tibi serviunt, et quibus summa voluptas est recte agere. Existimo enim laetantes hic vocari eos qui rebus prosperis gaudebant: quia tunc populus in luctu ac moerore erat. Subest enim tacita antithesis: Olim solebas occurrere patribus, antequam ullo incommodo premerentur, eosque adventu tuo exhilarare: nunc longe abes, nosque moerore et luctu contabescere sinis. Eodem pertinet quod addit recordatos fuisse Dei, quia praesenti eius gratia fruebantur, eumque sentiebant autorem ac praesidem suae salutis. Atque ita per vias Dei res prosperas intelligit: sive quod hoc modo propinquus illis erat quum molliter ac delicate velut filios tractaret: sive quia Deus ad beneficentiam propensus est natura. Sed quoniam dixit Deum occurrere solitum facienti iustitiam, recordatio ad studium pietatis referri potest, quod scilicet sedulo ad Deum colendum se addixerint. Atque ita explicatio erit superioris membri. Solent enim prophetae pluribus confirmare quod semel dixerunt. Becordari Dei est suavi eius memoria sic allici, ut nos nihil magis optemus atque in eo felicitatem nostram constituere. Nihil enim est quod nos magis delectet, quam divinae clementiae