20:410 nos expetere falso quidam maledici sparserunt, et stulte creditum est. Fallesius noster, praesertim ob curatum ancillae cancrum, adeo se homini addixit ut propemodum fascinatus videri queat. Molestiam a nobis vel primo die excutere non fuisset difficile. Sed piorum fratrum rogatu ea peste agrum quoque Bernensem purgare studio fuit. Nunc quum ambiguum vel saltem non liquidum responsum producit, gloriatur nebulo vos errori suo suffragari. Quod de tragoediae exitu cupiebas fieri certior, utinam id in praesentia liceret praestare. Sed magnopere fallor nisi propediem audiatis, praeludiis tantum quibusdam ad maiores turbas movendas viam sibi eum stravisse. Caeterum de vestro responso ignosce si ex interiore animi mei sensu apud te libere sum conquestus. Ego quod meam exspectationem frustrati estis amicitiae nostrae libenter condono. Apud alios perinde dissimulo ac si mihi omni ex parte satisfactum esset. Caeterum quia fratris mei socer nonnihil de filio suo quem istic habet est sollicitus, cogor in eius gratiam tibi iterum molestus esse. Unum hoc abs te eius nomine impetratum cupio, ut pueri magistrum ad te voces deque illius profectu inquiras: ac si comperias, patris spem et votum in eo fraudari, mihi prima quaque occasione significes. Salutant vos omnes peramanter collegae mei. Meo etiam nomine rogo ut plurimam salutem reliquis fratribus dicas. Dominus vos omnes tueatur ac regat spiritu suo. Genevae Calendis Octob. 1552. Ioannes Calvinus vere tuus. 4164. YILLIERIUS CALVINO. Multa tradit et teterrima de vexationibus piorum in Gallia regnante Henrico ll. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 152 sine inscriptione.) S. D. Etsi non dubito quin amici complures alii eorum quae hic geruntur certiorem te faciant, observande mihi pater, et pleraque praecurrens fama nunciet, malui tamen inutili, modo ne ingrato tibi, literarum officio defungi quam illud abs te requiri. Ergo ardens illud crudeleque concilium1) 4164.1) On establit a Paris une chambre extraordinaire pour vaquer aux procez de ceux de la religion surnommez les Lutheriens, lesquels estoyent cruellement brnslez vifs s'ils per